Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. huncque Cronon dicunt ficteque Chronon, quia tempus
  2. quae creat absumit rursusque absumpta promittit.
  3. cur tamen oblique nomen pro tempore fingunt?
  4. hunc etiam, quod saepe sibi de prole timebat,
  5. ab Ioue deiectum caelo latuisse per agros
  6. Italiae Latiumque ideo tunc esse uocatum.
  7. magnus uterque deus! terris est abditus alter,
  8. alter non potuit terrarum scire latebras.
  9. hinc Latiare malum prisci statuere Quirites,
  10. ut mactatus homo nomen satiaret inane.
  11. quae nox est animi, quae sunt inprouida corda!
  12. quod colitur nihil est (et) sacra cruenta geruntur.
  13. quid quod et Inuictum spelaea sub atra recondunt
  14. quemque tegunt tenebris audent hunc dicere Solem?
  15. quis colat occulte lucem sidusque supernum
  16. celet in infernis nisi rerum causa malarum?
  17. quid quod et Isiaca sistrumque caputque caninum
  18. [*]( 92 prophanus A artior] castior coni. Bttrsian 93 post uiriles ttersutn intercidisse susp. Mur. 95 scena Mur. 96 hunc quoque D1 98 poste (A m. 2) A 101 Cronon Mur., chronon AD sed ronou in ras. D ch*ro- non D 102 remittit coni. Mur. 109 etine A statuare D1 110 numen fort. inanem D 112 et Mur., om. AD 113 spelea AD 114 quemque Mur., quaeque AD solent AD 116 rerum] inhaeret coni. Zechmeister malarum Mur., malorum AD 117 Isiaca A, isiacas D, isiacum Mur., Isiaca uel Isiaci coni. Bursian istrumque D canimum A )
    334
  19. non magis abscondunt, sed per loca publica ponunt?
  20. nescio quid certe quaerunt gaudentque repertum
  21. rursus et amittunt quod rursus quaerere possint.