Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. hi neque uina bibunt nec uictu panis aluntur
  2. nec lecto recubant nec frigora uestibus arcent
  3. ingratique deo quae praestitit ille recusant.
  4. quid dicam diuersa sacra et dis atque deabus
  5. condita templa. loquar quae sint Capitolia primum:
  6. his deus (est) uxorque dei, ipsamque sororem
  7. esse uolunt, quam Vergilius notat auctor eorum
  8. dicendo et soror et coniunx. plus de Ioue fertur
  9. et natam stuprasse suam fratrique dedisse,
  10. utque alias caperet, propriam uariasse figuram:
  11. nunc serpens, nunc taurus erat, nunc cygnus et arbor
  12. [*]( CI 32 philosophis A 34 cyni D 37 definere A ualentes A, uolen- tes D 39 nihil A 40 fysici AD 42 portaiis tn ras. D 43 putarat Mur. 44 auxilii atque hoc Mur. 45 staret agricola AD; em. Mttr. 47 remouendo AD; em. MfW. 48 sperneret A 51 quod MfW. illi ÅDj em. Mur. 58 condita templa? Loquar quae sint Capitolia primum Oehler interpungit (sed Loquar quae sint capitolia. Primus suspicatur), loquar? Quae sunt Capitolia, primum coni. Bursian 54 est add. Mur., om. AD dei] de A 56 coniuz Mur. ut infra 58 utque Mur., et quae AD, et quo fort. 59 cignus Mur. arbor Mw., arbo AD, aurum coni. Mur., ardor coni. Oehler, anser coni. Bursian )
    332
  13. seque inmutando qualis fuit indicat ipse;
  14. plus aliena sibi quam propria forma placebat.
  15. turpius his aquilam finxit puerique nefandos
  16. uenit in amplexus. quid dicit turba colentum?
  17. aut neget esse Iouem aut fateatur dedecus istud.
  18. nomen habet certe quod nec ratione probetur.
  19. sacra Ioui faciunt et Iuppiter optime\' dicunt
  20. huncque rogant, et Iane pater\' primo ordine ponunt.
  21. rex fuit hic Ianus proprio qui nomine fecit