Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. quos putat irasci, calido in pulmone requirit
  2. atque hominis uitam pecoris de morte precatur.
  3. quid petit ignosci ueniam qui sanguine poscit?
  4. illud enim quale est, quam stultum quamue notandum!
  5. cum deus omnipotens hominem formauerit olim,
  6. audet homo formare deum; ne crimina desint,
  7. hunc etiam uendit, dominum sibi comparat emptor.
  8. [*]( 15] (Ex. 16 et 17). 16] (Ex. 32). )[*]( 4 conscribere Mur. 5 carmine coni. Vonk pango coni. Oehlw, pando AD Vonk 6 deum Vonk, dominum AD, chelym Mttr. ipse Dauid dominum coni. Zechmeister 9 ounctamen A 11 faraoni AD 18 mersos coni. Mur. 14 nihilum quoque Mur. 18 quo fisuB uel quo fidit coni. Vonk 19 sculpsit Mur..21 cum coni. OehUr aera D 22 conficta Mur. 31 uendidit A dominus Mur. )
    331
  9. philosophos credam quicquam rationis habere,
  10. qui ratione carent, quibus est sapientia uana?
  11. sunt Cynici canibus similes, quod nomine produnt;
  12. sunt et sectantes incerti dogma Platonis,
  13. quos quaesita diu animae substantia turbat,