Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. tractantes semper nec definire ualentes,
  2. unde Platonis amant de anima describere librum,
  3. qui praeter titulum nil certi continet intus.
  4. sunt etiam Physici naturae nomine dicti,
  5. quos antiqua iuuat rudis atque incondita uita.
  6. namque unus baculum quondam et uas fictile portans,
  7. utile quod solum solumque putaret habendum,
  8. illud ut auxilii, hoc esset causa bibendi,
  9. cum stare agricolam manibusque haurire supinis
  10. potandas uidisset aquas, uas fictile fregit,
  11. quo procul abiecto remouenda superflua dixit.
  12. rusticus hunc docuit quod spernere posset et istud.