Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. cum duce qui mergi infestos uidit equestres
  2. et cui desertis nihil umquam defuit agris,
  3. Manna cui e caelo et fons de rupe cucurrit,
  4. post haec ipse deum praestantem tanta negauit,
  5. dumque aliud numen dementi pectore quaerit,
  6. ignibus incensis quod misit perdidit aurum.
  7. , par quoque paganus; lapides quos sculpit adorat
  8. et facit ipse sibi quod debeat ipse timere.
  9. tum simulacra colit quae sic ex aere figurat,
  10. ut, quando libitum est, mittat confracta monetae
  11. aut magis in species conuertat saepe pudendas.
  12. hinc miseras mactat pecudes mentesque deorum,