Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. supplicium proprium timor (est); tormenta reatus
  2. tam ueluti patitur qui se meruisse fatetur.,
  3. quid poterit melius uel quid moderatius esse?
  4. iudicat inquirit castigat parcit honorat
  5. omnia qui uincit nec ab ipsa uincitur ira.
  6. quod de praesenti iam cernimus esse futurum;
  7. nam cum saepe minax horrentia nubila cogit
  8. et terrore pio rutilo nimis igne coruscat
  9. tristibus et pluuiis et nubibus intonat atris,
  10. omne genus timet interitum; sed uiua potestas
  11. desinit et pariter caelum mentesque serenat.
  12. hoc quoque tunc sperare iubet qui se modo cuncta
  13. perdere posse probat, sed perdere uelle recusat.
  14. sic iteranda salus uenturo ostenditur aeuo
  15. aeternique dei pietas aeterna manebit.
    XXXIII.
  1. 0 uir beatus, cui remissa iniquitas
  2. nec imputata est pigra credendi mora,
  3. [*]( 231 qui possit Mur. 234 qua AD, quia Mur. 238 paeniteat D 240 poenae est coni. Bwrsian cui Bwrsian, cum AD 241 est Mwr., om. AD 242 tam AD, tum Mur., iam coni. Bursian 243 moderatus A 245 uin(citur lacuna hausit) D 249 pluuis A 250 uita A, diua uel dira coni. Oehler, uisa coni. Vonk 251 desinit Bwrsian, desinet AD 253 sed AD, si Mur. )[*](XXXIll. N. — Incipit bebiani (obitus bebiani supplet Brandes, Wiener Stud. XII, p. 281) diuerso modo et metro dictis (dictus corr. Brandes) N )
    339
  4. operum cui cassa contulit uitam fides!
  5. en iste, celsi quem sub auro culminis
  6. pictura neris exprimit miraculis,