Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. cernit enim fragilem faciles incurrere lapsus
  2. corripiensque tamen ueniam dabit omnibus unam,
  3. remque nouam dicam nec me dixisse pigebit,
  4. plusque pius quam iustus erit. si denique iustus
  5. esse uelit, nullus fugiet sine crimine poenam;
  6. iustus enim mala condemnat, pius omnia donat.
  7. hoc facit, ut rata sint uenturae munera uitae
  8. et quod culpa tulit rursum indulgentia reddat;
  9. quae si non fuerit plebi concessa roganti,
  10. [*]( 202 dominus scripsi, deus AD, deus est Mur. di D in ras. 204 si uitat idola coni. Mwr. 205 ant scripsi, at A, ac D Mvur. numine Mur., nomine AD 206 qui coni. Bursicm, quid AD colet A 208 incomprehensibilemque Mwr., incomprehensibilique AD 209 dSiill AD si cogit et idem D 210 conprehendere AD; em. Oehler 211 uidetur D 212 pater] patre D 213 quidquit D 214 fuit et steterit uersus A dl 216 reddit D 218 lucique scripsi, lucemque AD, qui luce coni. Bursian et Zechmeister tenebris Mur. 219 praetulit Mur. 223 spurium habet Ebert 225 fugiet (ugiet in ras.) D paenam D 228 reddat I) in ras. 229 fuerit coni. Bwrsian, fuerint AD )[*](XXX. Psolini Nol. carmina. )[*](22 )
    338
  11. tunc prope nullus erit delicto liber ab omni.
  12. quis poterit meritus promissa luce potiri?
  13. tangere tunc laetis caelorum regna licebit,
  14. tunc poterit mors ipsa mori, cum tempore toto
  15. uita perennis erit, qua tunc in sede beata
  16. nullus peccandi locus est, ubi nulla cupido est.
  17. gloria tanta manet populo seruata fideli.
  18. amplius hoc tribuit, maius dedit hoc quoque munus,
  19. quod peccatorem quem paenitet antea lapsum
  20. non facit in numero turbae peccantis haberi.
  21. quippe satis poena est, cui sit sua culpa dolori;