Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. tum simulacra colit quae sic ex aere figurat,
  2. ut, quando libitum est, mittat confracta monetae
  3. aut magis in species conuertat saepe pudendas.
  4. hinc miseras mactat pecudes mentesque deorum,
  5. quos putat irasci, calido in pulmone requirit
  6. atque hominis uitam pecoris de morte precatur.
  7. quid petit ignosci ueniam qui sanguine poscit?
  8. illud enim quale est, quam stultum quamue notandum!
  9. cum deus omnipotens hominem formauerit olim,
  10. audet homo formare deum; ne crimina desint,
  11. hunc etiam uendit, dominum sibi comparat emptor.
  12. [*]( 15] (Ex. 16 et 17). 16] (Ex. 32). )[*]( 4 conscribere Mur. 5 carmine coni. Vonk pango coni. Oehlw, pando AD Vonk 6 deum Vonk, dominum AD, chelym Mttr. ipse Dauid dominum coni. Zechmeister 9 ounctamen A 11 faraoni AD 18 mersos coni. Mur. 14 nihilum quoque Mur. 18 quo fisuB uel quo fidit coni. Vonk 19 sculpsit Mur..21 cum coni. OehUr aera D 22 conficta Mur. 31 uendidit A dominus Mur. )
    331
  13. philosophos credam quicquam rationis habere,
  14. qui ratione carent, quibus est sapientia uana?
  15. sunt Cynici canibus similes, quod nomine produnt;
  16. sunt et sectantes incerti dogma Platonis,
  17. quos quaesita diu animae substantia turbat,
  18. tractantes semper nec definire ualentes,
  19. unde Platonis amant de anima describere librum,
  20. qui praeter titulum nil certi continet intus.
  21. sunt etiam Physici naturae nomine dicti,