Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. quos antiqua iuuat rudis atque incondita uita.
  2. namque unus baculum quondam et uas fictile portans,
  3. utile quod solum solumque putaret habendum,
  4. illud ut auxilii, hoc esset causa bibendi,
  5. cum stare agricolam manibusque haurire supinis
  6. potandas uidisset aquas, uas fictile fregit,
  7. quo procul abiecto remouenda superflua dixit.
  8. rusticus hunc docuit quod spernere posset et istud.
  9. hi neque uina bibunt nec uictu panis aluntur
  10. nec lecto recubant nec frigora uestibus arcent
  11. ingratique deo quae praestitit ille recusant.
  12. quid dicam diuersa sacra et dis atque deabus
  13. condita templa. loquar quae sint Capitolia primum:
  14. his deus (est) uxorque dei, ipsamque sororem
  15. esse uolunt, quam Vergilius notat auctor eorum
  16. dicendo et soror et coniunx. plus de Ioue fertur
  17. et natam stuprasse suam fratrique dedisse,
  18. utque alias caperet, propriam uariasse figuram:
  19. nunc serpens, nunc taurus erat, nunc cygnus et arbor
  20. [*]( CI 32 philosophis A 34 cyni D 37 definere A ualentes A, uolen- tes D 39 nihil A 40 fysici AD 42 portaiis tn ras. D 43 putarat Mur. 44 auxilii atque hoc Mur. 45 staret agricola AD; em. Mttr. 47 remouendo AD; em. MfW. 48 sperneret A 51 quod MfW. illi ÅDj em. Mur. 58 condita templa? Loquar quae sint Capitolia primum Oehler interpungit (sed Loquar quae sint capitolia. Primus suspicatur), loquar? Quae sunt Capitolia, primum coni. Bursian 54 est add. Mur., om. AD dei] de A 56 coniuz Mur. ut infra 58 utque Mur., et quae AD, et quo fort. 59 cignus Mur. arbor Mw., arbo AD, aurum coni. Mur., ardor coni. Oehler, anser coni. Bursian )
    332
  21. seque inmutando qualis fuit indicat ipse;