Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. Discussi, fateor, sectas, Antonius, omnes;
  2. plurima quaesiui, per singula quaeque cucurri,
  3. [*]( 607 campludensi 0 608 tumulis T martiribus B 610 qui T illos 0 spargat B, spergat T, purgat Ov, purget Bosto. 612 nomen T 614 nostra T nobis om. B loculus B 619 quod B 620 est Ov, ac T, om. B 622 quo T abcessit B 623 celse tuum frifi T asta T 624 patris T 625 pneumacio B 626 decet BO1, dices v 627 comune B 631 tunc Tv 632 et om. 0 patres OT, patris B, pares v )[*]( XXXII. AD. — 1 secas A )
    330
  4. sed nihil inueni melius quam credere Christo.
  5. haec ego disposui leni describere uersu,
  6. et ne displiceat quod talia carmina pango,
  7. Dauid ipse deum modulata uoce rogauit,
  8. quo nos exemplo pro magnis parua canemus,
  9. dicentes quae sunt fugienda sequenda colenda,
  10. cum tamen in cunctis et res et causa probetur.
  11. Iudaicum primo populum nec gratia mouit
  12. mira dei; nam tum Pharaoni ereptus iniquo
  13. et mare transgressus pedibus lucente columna,
  14. cum duce qui mergi infestos uidit equestres
  15. et cui desertis nihil umquam defuit agris,
  16. Manna cui e caelo et fons de rupe cucurrit,
  17. post haec ipse deum praestantem tanta negauit,
  18. dumque aliud numen dementi pectore quaerit,
  19. ignibus incensis quod misit perdidit aurum.
  20. , par quoque paganus; lapides quos sculpit adorat
  21. et facit ipse sibi quod debeat ipse timere.