Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. quis ferat hoc sapiens illos quasi claudere solem,
  2. hos proferre palam propriorum monstra deorum?
  3. qui Serapis meruit, qui sic laceratur ab ipsis
  4. per uarios turpesque locos? hic denique semper
  5. fit fera fitque canis, fit putre cadauer aselli,
  6. fit homo nunc pannis, nunc corpore languidus aegro.
  7. talia dum faciunt, nihil hunc sentire fatentur.
  8. quid loquar et Vestam, quam se negat ipse sacerdos
  9. scire quid est? imisque tamen penetralibus intus
  10. semper inextinctus seruari fingitur ignis.
  11. cur dea, non deus est? cur ignis femina fertur?
  12. ista quidem mulier, sicut commendat Hyginus,