Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. f Celse, iuua fratrem socia pietate laborans,
  2. ut uestra nobis sit locus in requie.
  3. uiuite participes, aeternum uiuite, fratres,
  4. et laetos dignum par habitate locos,
  5. innocuisque, pares, meritis peccata parentum,
  6. infantes, castis uincite suffragiis.
  7. quot tibi, Celse, annis, totidem illi uita diebus .
  8. hausta; sed ille minor, qua prior, est senior.
  9. nam minor est, in quo uixit minus; attamen idem
  10. qua prior abscessit, nunc ibi te senior.
  11. Celse, tuo cum fratre tuis, quibus addimur, adsta;
  12. nam tua de patrio sanguine uena sumus.
  13. cum patre Pneumatio simul et cum matre Fideli
  14. dic et Paulinum Therasiamque tuos,
  15. ut precibus commune tuis miserante habeamus
  16. praesidium Christo nos quoque, Celse, tui.
  17. sed tamen et nobis superest operam dare, qua te
  18. possimus simili simplicitate sequi.
  19. tum nostro socii poterimus uiuere Celso,
  20. dulcis et aeternum pignoris esse patres.