Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. Celse, amor et desiderium lumenque tuorum,
  2. Celse, breuis nobis gratia, longa tibi.
  3. sed tamen et nobis poterit tua gratia longum
  4. uiuere, si nostri sis memor ad dominum.
  5. namque in te parui meritis ingentibus aeui
  6. tempore uita breuis, sed pietate potens.
  7. talium enim infantum caeli regnum esse probatur,
  8. qualis eras aeuo mente fideque puer,
  9. qualis et ille fuit noster, tuus ille beati
  10. nominis, accitus tempore quo datus est,
  11. exoptata diu soboles nec praestita nobis
  12. gaudere indignis posteritate pia;
  13. credimus aeternis illum tibi, Celse, uirectis
  14. laetitiae et uitae ludere participem,
  15. [*]( 583] (Luc. 16, 23. 24). 585] (Matth. 2, 16). )[*]( 580 fides B ueris p recreate T 583 excepto B almus abraa T, abramio BO gremio fidei pater excipit almo v 585 bethleis BO, baltheis T paradyso 0 586 herodis BO 589 immixtus v, inmistus T, inmixtis BO 590 uirginibus T 591 caste 0, caste o T inoola terrae BOv, inclite terris T 592 celsa 0 594 lunga T 595 gra longo T 596 ñrn 0 597 in te] inter B 599 infantum T, om. BOx caeli om. B esse T, esse dei BO, deus esse v probatur T, profatnr BOv 600 aeras BO 601 nostri T tuus] nunc coni. Zechmeister 602 numinis BOv 603 exobtata B sobolis BO )
    329
  16. quem Conplutensi mandauimus urbe propinquis
  17. coniunctum tumuli foedere martyribus,
  18. ut de uicino sanctorum sanguine ducat,
  19. quo nostras illo spargat in igne animas.
  20. forte etenim nobis quoque peccatoribus olim
  21. sanguinis haec nostri guttula lumen erit.