Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. quos par in uario redimiuit gloria sexu.
  2. at geminas, quae sunt dextra laeuaque patentes,
  3. binis historiis ornat pictura fidelis.
  4. unam sanctorum conplent sacra gesta uirorum,
  5. Iob uulneribus temptatus, lumine Tobit;
  6. ast aliam sexus minor obtinet, inclita Iudith,
  7. qua simul et regina potens depingitur Esther.
  8. interior uariis ornatibus area ridet,
  9. laeta super tectis et aperta luce serenis
  10. frontibus atque infra niueis redimita columnis.
  11. cuius in exposito praelucens cantharus extat,
  12. quem cancellato tegit aerea culmine turris.
  13. cetera dispositis stant uasa sub aere nudo
  14. fonticulis, grato uarie quibus ordine fixis
  15. dissidet artis opus, concordat uena metalli,
  16. unaque diuerso fluit ore capacibus unda.
  17. basilicis haec iuncta tribus patet area cunctis,
  18. [*]( 16 partibus R quo BGR longus B 17 protenditur B, portenditur v 18 adpussitas R cominus BET reclaudunt AD, recludant E 19 hostia BEGRT 20 media GR siguat BGR 21 pari T redimiui T 22 ad AD, om. GR dextera GR leuaque (que s. I.) G patentes om. GR 28 historis BGR patura G1 fideles Dx 24 complet T 25 iobu A, iobus v tobi GR, totbi R, tobis cet. 26 secus AD miror R iudid G, iuthit R 27 et om. GR potens om. GR depinguitur GR hester BERT, haester G, aester AD 28 uaris GR a harea GR, erea B 29 lata BGR supra Rosto. apertis D 30 gradu T redemita culumnis R 81 expossito GR, expositu T praeuicens R et s. I. G cantarus BT, cantarrus G existat GR 32 haerea GR terris ADG1 33 dispossitis GR uasa om. GR ahere G 34 fronticulis G, frunticulis R; uassa add. GR ordine quibus uariae GR 35 desidet GR 36 undique G capacibus d, capacius v 37 bassilicis G, basalicis R, basilis A1 coniuncta BGR atribus G harea GR tectis D )
    293
  19. diuersosque aditus ex uno pandit ad omnes,
  20. atque itidem gremio diuersos excipit uno
  21. a tribus egressus, medio spatiosa pauito;