Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. In ueteri nobis nona res adnascitur actu,
  2. et solita insolito crescunt sollemnia uoto,
  3. materiamque simul mihi carminis et simul almi
  4. natalem geminant Felicis in aedibus eius
  5. nata recens opera haec, quae molibus undique celsis
  6. cernitis emicuisse pari splendentia cultu.
  7. istic porticibus late circumdata longis
  8. uestibula incluso tectis reserantur operto
  9. et simul astra oculis, ingressibus atria pandunt.
  10. illic adiunctis sociantur moenibus aulae
  11. diffusoque situ simul et coeunte patentes
  12. aemula consertis iungunt fastigia tignis
  13. et paribus uarie speciosae cultibus extant
  14. marmore pictura laquearibus atque columnis,
  15. inter quae et modicis uariatur gratia cellis;
  16. [*]( 645 exorantoribus B 647 et om. G 1R. — finit G, eiplicit octauus A, ezplieit octauus D, finit quintus liber R. xxvrn. ABBEGJRT; J exh. 5. e. 12. is. 110-137; Beda de re metro VII p. 248 sqq. ed. Keil exh. US. 87. 65. 91. 202. 215; lonfcw Aurelian. de euftu virgo ed. Mign. tom. 106, p. 348) exh. 115—136; Conu(entus Parisin. ed. Mign. tom. 98, p. 1321) exh. 115-137. — incipit natalis decimus B, incipit liber • X. E, incipit nonus AD, item uersus de natiuitate eiusdem et de aedificiis basilice ipsius T 1 cetu R 2 insolita dDIG sollempnia G uoto fII, ritu v 3\' mater quamque D 4 geminante B 5 nota T undice R caelsis GR 7 istis T late] alte E 8 inelusO ABDET, inclusa R, incloso G, impluuio Rosw., in cliuo v tecti GR referantur A, reserantus R operto AD, aperto cet. 10 adiunctae Bv menibus G 11 defusoque G, defussuque R situ ou, sinu Rostc. caeunte R, coente T parentes AD, patente B, pariete GR, potentes v 12 consortis AD iungnunt G 13 uarie BET, uariae ADJ, uarietates G, uarietatib; (tib; exp.) es R, uariae et v existant GlB 14 marmora R laquiaribus G columinis R 15 celtis T )[*]( 19* )
    292
  17. quas in porticibus, qua longius una coactum
  18. porticus in spatium tractu pertenditur uno,
  19. adpositas lateri tria comminus ora recludunt
  20. trinaque cancellis currentibus ostia pandunt.
  21. martyribus mediam pictis pia nomina signant,