Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. quod tamen ordinibus structis per quinque nitentum
  2. agmina concharum series denseta coacto
  3. marmore mirum oculis aperit, spatiantibus artat;
  4. sed circumiectis in porticibus spatiari ,
  5. copia larga subest interpositisque columnas
  6. cancellis fessos incumbere et inde fluentes
  7. aspectare lacus pedibusque madentia siccis
  8. cernere nec calcare sola et certamine blando
  9. mirari placido salientes murmure fontes.
  10. non solum hiberno placitura in tempore praesto est
  11. commoditas, quia sic tecti iuuat umbra per aestum,
  12. sicut aprica placent in frigore siccaque in imbri.
  13. parte alia patet exterior quae cingitur aeque
  14. area porticibus, cultu minor, aequore maior.
  15. ante sacras aedes longe spectabile pandit
  16. uestibulum, duplici quae extructis tegmine cellis
  17. per contextarum coeuntia tigna domorum
  18. castelli speciem meditatur imagine muri
  19. conciliisque forum late spatiabile pandit.
  20. quale loco signum Felix uenerandus in isto