Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. qui simul aspiciens incensa et diruta tecta,
  2. dissimiles simili miratur in aggere labes
  3. ruderis et cineris iuncti bicolore ruina.
  4. hunc nobis sine lite uidens cessisse triumphum,
  5. se tantum miser accusat, quem gratia nulla
  6. manserit obsequii et maneat confusio poenae.
  7. nunc quia dimoto patuerunt obice frontes,
  8. eloquio simul atque animo spatiemur in ipsis
  9. gaudentes spatiis sanctasque feramur in aulas
  10. miremurque sacras, ueterum monumenta, figuras
  11. et tribus in spatiis duo testamenta legamus,
  12. hanc quoque cernentes rationem lumine recto,
  13. [*](US. 149 et 150 add. in scheda separata B m. 2 consoluit 01 perueniendo BG 1 150 utilius Col. operam A 151 quia scripsi, quam 0) liquerat ADET, uicerat BGM illis ADl, illi fort. 152 non ut] monuit T 153 ubipatentibus G, ibi patientibus R, patentibus B obuioe R 154 et om. B, et ut T haec T ipsum BGR 156 tectis] ditis B, dictis v 157 multatus ADT, mutatus B, multatur GR, mulctatur E uno] eo GR 158 alium T propria manu ipse GR, ipse manu propria T tigillum m 159 dampna R 160 domus BR amorej| (s eras.) D 161 deruta GR 162 desimiles GR agere B 163 puderis R iunctis T, iunota et GR bicolore] squalori T 164 sine lite] simul ille T 165 tamen B mirer R acusat B 166 manserat D* obsequi QR manet R 167 demoto R, demito G, dimito A, dimito ex dimuto D patuere T 169 spatia GR 170 meremurque GR monimenta BD, munimenta GR 171 tribus] rebus B, triuus R in om. AD spatis GR 172 hunc R credentes BGR rationis AD certo BGR )
    299
  14. quod noua in antiquis tectis, antiqua nonis lex
  15. pingitur; est etenim pariter decus utile nobis
  16. in ueteri nouitas atque in nouitate uetustas,
  17. ut simul et noua uita sit et prudentia cana,
  18. et grauitate senes et simplicitate pusilli
  19. temperiem mentis gemina ex aetate trahamus,
  20. iungentes nostris diuersum moribus aeuum.
  21. est etiam interiore situ maioris in aulae