Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. securis spectare oculis uestigia flammae.
  2. et credebamus nos plurima damna domorum
  3. uisuros, magni memores terroris et ignis;
  4. sed cito conspectis decreuit opinio rebus,
  5. et nihil exustum nisi quod debebat aduri
  6. cernimus ex illisque unum flagrasse duobus
  7. hospitiis, quae nostra manus, nisi flamma tulisset,
  8. abstulerat. sed et hoc Felicis gratia nobis
  9. [*]( 127 circumseptam BGR, circumscriptam a proscripto T 128 sede restingui GR, surgere (urg in ras. m. 2) et extingui D cogit GR 129 extortam AD remiare GR 130 est ut G se] re B relinguat Gl, relinquad B 131 forans G1 lingua B 132 celebris R, cerebris G uassis GR, uisis AD 133 cupebat R limpis R 134 libet 01 funtibus R ymbres B 135 aspargentibus G, aspergentibus R omnem-l36 extinximus om. E 136 uincerat GXR nos ligno] lignoque T, sed ligno lon. extingimus A, extinguimus BGT Conu., extina guims R 137 quamq D\', quiq. E aatula A1, hastula E, baustula lori. 138 decessit ADET, discesit G, discens sit R, discessit Bv obtatumque BGR 139 osierosa R 140 fomantia G corr. R, uomantia G1 141 uestigia flammae oculis GR 143 merores DG1 terroribus ignis T 144 sed] et B openio G 146 et cernimus B illisque Av, illis cet. flagrase G dubus R 147 hospitis GR manus manus R nisi] ui T tulissent D 148 et om. R felecis R munere nobis R )
    298
  10. munere consuluit, quod praeueniendo laborem
  11. utilibus flammis operum conpendia nobis
  12. praestitit inde, parem incensae quia liquerat illic
  13. flamma domum, non ut pateretur stare uel ipsam
  14. obstantem simili bipatentibus obice ualuis,
  15. uerum ut et hoc illum puniret flamma colonum,
  16. conseruans illi quod mox euerteret ipse.
  17. nam sua qui sanctis nuper gurgustia tectis
  18. praetulerat, primum flamma multatus in uno,
  19. mox aliud propria ipse manu uastare tegillum
  20. incipit et celeri peragit sua damna furore
  21. dilectasque domos et inanes plangit amores.