Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. insita cella procul quasi filia culminis eius,
  2. stellato speciosa tholo trinoque recessu
  3. dispositis sinuata locis; medio pietatis
  4. fonte nitet mireque simul nouat atque nouatur.
  5. namque hodie bis eam geminata nouatio comit,
  6. dum gemina antistes gerit illic munera Christi;
  7. in geminos adytum uenerabile dedicat usus,
  8. castifico socians pia sacramenta lauacro;
  9. sic pariter templum nouat hostia, gratia fontem,
  10. fonsque nouus renouans hominem, quod suscipit, et dat
  11. munus siue magis, quod desinit esse per usum,
  12. tradere diuino mortalibus incipit usu.
  13. nam fons ipse semel renouandi missus in usum
  14. desinit esse nouus; sed tali munere semper
  15. utendus numquam ueteres renouare facesset.
  16. [*]( 178 nouo GR 174 pinguitur GR enim ADR patliter R 175 nouitas —176 simul et om. AD 176 ut] in R sit uita B 177 pr. et] ut v semplicitate GR 178 et temperiem GR mentes T trachamus GR 179 iunguentes R 180 etiam in GR situ A, situ§| D, sinu cet. in om. GR 181 qua fulgida culmine sedes T 182 stellatos B, tellato GtR, tellatus G1 spetiosa T, spetiosa ex spatiosa D, spatiosa E 183 inuata B pietas R 184 funte R nouat\' nouarum D 185 nouatio comet B, comet nouatio (nauatio R) GR, nouatio gignit T 186 gemina om. R antestis B, antestes GR monera G 187 in om. R gemnos R, geminas T aditum BDGRT dedicat uenerabilem BGR iuussus R, aras T 188 castificafco G 189 nauat R que gratiaque GR funtem R 190 fons uG, fons AD renuans G et dat] edit T 191 monus G siue] ibi T magis est T ussum GR 198 om. v simel R renuendi R dimisus GR renouandum missus in unum Col. 194 nouos R sed] sed nisi GR 195 utentus T ueterem T renoare G, renuare R fecisset B, feciset GR, fas esset T )
    300
  17. hoc domini donum, hanc speciem, qua munere Christi
  18. idem homo fit nouus et uetus interit, ecce refectis
  19. cernite culminibus gemina Felicis in aula.
  20. quae fuerant uetera, et noua nunc extare uidentur;
  21. nam steterant uasto deformibus agmine pilis.