Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. et tribulata carne uictrix castitas
  2. consumat ignes criminum.
  3. exterior etenim noster ut corrumpitur
  4. terente continentia,
  5. tunc innouatur qui intus est uicti potens
  6. infirmitate corporis.
  7. tunc mille a latere, dena (a) dextris milia
  8. arente maxilla cadent,
  9. si mala nostra salua fiat otio,
  10. quae est usu edendi mobilis,
  11. quia suculenti corporis licentia
  12. retunditur ieiuniis.
  13. et tunc triumphus fonsque nobis nascitur
  14. in arefactis ossibus.
  15. maxilla telum proelianti quae dedit
  16. dat aestuanti poculum
  17. ieiuna suci carnis ossa mortuae
  18. sancto rigante spiritu.
  19. sed quae ante sanctis in figuram gesta sunt,
  20. nobis in actum scripta sunt,