Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. ut quod parentes gestitarunt corpore
  2. nos actitemus spiritu.
  3. fluxere uetera, cuncta facta sunt noua,
  4. uacuauit umbram ueritas.
  5. adest salutis iam dies, hiems abit
  6. [*]( 625] (II Cor. 4, 16. 12,10). 627] (Ps. 90, 7). 639] (I Cor. 10, 11). 643] (Apoc. 21, 4. 5). 645] (Cant. 2, 11). )[*]( 619 humor B 622 igne v 624 terrente 0 625 uincti B 626 corpor B 627 a latere] altare 0 a v, om. B 0 629 salua fiat otio t7, fiat ocia salua B, fiat otio salua 0 633 nunc 0 635 telum praelianti quae Col., telum quae (que B) proelianti BOv 639 figura B 641 gee starunt 0 642 actimemus 0 645 hiemps BO )[*]( 15* )
    228
  7. et terra uernat floribus.
  8. audita iam uox turturis tempus canit
  9. incisionis adfore.
  10. epulemur ergo uetere fermento sine
  11. in ueritatis azymis, ..
  12. quia Pascha nostrum Christus inmolatus est
  13. intraque nos regnum dei est.
  14. quare uetustis absoluti legibus
  15. iam non in umbra degimus,
  16. quos nube legis et statutorum iugo
  17. quasi comarum sarcina
  18. Christus leuauit ipse, filius dei,
  19. factus redemptis in caput.
  20. quo capite liberi super taetrum caput
  21. dracone uicto incedimus.