Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. ut non sit altus spiritu superbiae
  2. nec liuidus zeli malo,
  3. sed corde in humili celsa uirtutum gerens
  4. ascendat in regni thronum,
  5. et illa Samso gesta, quae priora sunt,
  6. sequatur, ut restes nouas
  7. ceu fila rumpat, nec fidem prodat suam,
  8. ne perdat ignauus comam.
  9. crinitus operum uiribus caelestium,
  10. praetenta rumpet uincula,
  11. palos refiget, mille prosternet uiros
  12. una subactos dextera,
  13. quia nostra uirtus et caput Christus deus,
  14. qui dextera et uirtus dei est;
  15. eius potentes mille serpentem dolis
  16. nos adpetentem uincimus.
  17. sit fortis anima mortificans asinum suum,
  18. [*]( 589 Samul 0 Col. in mg. 593 seruitutem infantia coni. Zechmeister 595 amalec BO 597 interierit scripsi, interit BOv, interit quoque Col. 599 regne 0 603 corde in humili Bcripsi, humili cordis BO, humile cordis tJ, humili corde Col. 604 ascendit B tronum B 605 sampso 0, samson v 611 refiget lloBw., refiget et BOv 614 dextra B dei et uirtus B 615 eius potentis BO, uirtute cuius i; ui eius potentes COlli. Zechmeistcr milem 0 617 si 0 )
    227
  19. pigri iumentum corporis.
  20. decoctus umor sobriis laboribus
  21. pallore uultum liuidet,