Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. coeperit, ut dudum coepi pars esse tuorum,
  2. quos ego non patriae telluris amore secutus
  3. [*]( 214 perhenne B patroiie « 217 lapswnque AQ serrum Q 2211 Bub (et eras.) A operto B, op Q um. 222 add. in tng. B m. 3 tu scri- psi, ut 01 224 que B, qa Q demona Q, daemones D1 sastros Q 225 one Q 227 praesole AQ 228 carmina AQ 229 sed] uec B a te om. Q 230 auulnere A placidiq; Q us. 232 - 250 add. in stheda adiuncta B m. 2 ueniendo ADEQ, moriendo Bv 233 si om. Q metum B 235 multaris B 237 oculatur iniqis Q 238 pectorem Q us. 289 et 240 om. B 242 secuntur Q )
    203
  4. sed desiderio, quo me tibi, sancte, dicaram,
  5. per maris et terrae contempta pericula ueni;
  6. exemploque boni cognatae uincula terrae,
  7. ut tibi seruirem, rupi, consortibus illis,
  8. cum quibus et me iacto tuum; quod in hac ope monstra,
  9. ne perdam tanto confixum uulnere lumen.
  10. da, precor, indigno famulo tam nobile munus
  11. in laudem domini, praesta hoc insigne diei,
  12. sancte, tuo, ut, confessa tibi quem gloria Christi
  13. luminis aeterni natalem in saecula fecit,
  14. hunc habeam natalem oculi pariterque celebrem
  15. Felicem et lumen mihi de Felice receptum.
  16. talia dum plorat simplex, manus ecce beati
  17. prospera mox Felicis adest dubiamque timentis
  18. adspirans tacite firmat mentemque manumque,
  19. ne timeat tuto ausurus producere ferrum.
  20. uix hoc conatus fuit, et quasi lubricus uncus
  21. ex oculo cadit absque oculo; tantum unda secuta