Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. inserto sub operta oculi penetralia clauo.
  2. tu tantum, diuina manus, quae condidit ipsos
  3. in nobis oculos, quae te quoque dextra potentem
  4. sanifera uirtute dedit, qua daemonas atros
  5. excruciando domas, qua corporis omne caduci,
  6. pellere tormentum potes alto nomine Christi,
  7. omnipotente potens domino; quo praesule nunc me
  8. suscipe sanandum. nec te mea crimina uincant,
  9. sed magis a te uicta cadant. nam dignior isto
  10. uulnere sum, fateor, placidi quam munere Christi.
  11. sed domini ipsius uerbum factumque memento,
  12. qui peccatoris uitam ueniendo redemit.
  13. iustitiae si iure uelis decernere mecum,
  14. non sum uno tantum sed lumine dignus utroque
  15. multari, ut talis facie sim, qualis et intus
  16. corde tenebroso, de quo male uisibus utor
  17. corporeis, caecus iustis, oculatus iniquis,
  18. et peccatorem luscum fateor decet esse,
  19. si deceat talem esse tuum. quocumque ligatus
  20. crimine fit dignus uenia, iam si tuus esse