Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. euomuit lacrimis quem subpurauerat aestum.
  2. mox oculus tanti purgatus nocte pericli
  3. tam puro enituit speculo, quam nunc quoque sanus
  4. cernitur aeterni conlucens munere Christi.
  5. et puto plus hodie solito niteat, quia lumen
  6. addit et ipse dies qui reddidit. ergo fideles
  7. cernite nunc animis tanti discriminis instar
  8. et pariter tanti perpendite muneris actum.
  9. uir iam maturo grauis aeuo et corpore celsus
  10. [*]( 243 sanctae B dicarem v 246 tibi] tu Q 247 cum] cui Q in otn. B, et v ope B s. I. m. 3 251 ut BE, et ADQ 252 in - 258 natalem om. ABQ 253 habeat B pariterqui Q pariterque - 254 receptum om. B celebram Q 255 dum talia B simplex om. B, supplez DE ecce manus B beati om. B 256 prospera mox om. B dubiamqui Q 257 mentem manumque D, mentem nllili Q 258 nec B ci meat Q tutu B, toto ADQ procedere B ferro B 259 uox Q 260 ex oculis AQ U coulto Q unda secuta om. Q 262 purgatis Q nec te periculi Q 263 speculoq; nunc quo qui san\' Q 264 munere] lumine B 265 q Q 266 addidit Bv et om. v ipsa ADEQ que E ipsa dies cui fort. reddit Q 369 celsi Q )
    204
  11. staminis uncino quasi piscis inhaeserat hamo;
  12. et uice suspensus lychni pendebat aperto
  13. sed non sponte oculo, quem diducebat inuncans
  14. subfixo clauus cilio neque uulnus agebat
  15. diuina prohibente manu, quae fecerat illic
  16. innocuamque aciem ferri simul et leue pondus;
  17. qua pituita grauis, pilus intolerabilis et qua
  18. nec minimae perferre atomum duramus harenae,
  19. hac graue et incuruo quis credat acumine ferrum
  20. insuper et lychno concretis sordibus uncto
  21. fixum, inpune diu tenuem pressisse metallo