Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. quaeque animam sanctam manet in regione superna
  2. pax, eadem in terra teneat uenerabile corpus.
  3. quid superest quod adhuc referam? quasi uero uel ipsa
  4. quae cecini digne ediderim uel cuncta profusi
  5. munera retulerim pleno sermone patroni.
  6. multa latent numero, memori tamen omnia nobis
  7. pectore fixa sedent, et plurima iam memorata,
  8. plura etiam memoranda manent. sed maxima multis
  9. excerpenda monet moderandi regula libri.
  10. omnibus extructis operum quae arte uidentur
  11. diuersis exstare modis, excelsa per aulas
  12. et per uestibula extentis circumdata late
  13. porticibus, solum simul omnia munus aquarum
  14. tecta uidebantur maestis orare colonis.
  15. ipsum etiam, fateor, querula. iam uoce solebam
  16. Felicem incusare meum, quasi segniter istis
  17. instaret notis, quod aquae consortia nobis
  18. tam longum socia pateretur ab urbe negari.
  19. uerum inconsulta properantes mente trahebat
  20. consilio potiore moras in tempora nectens