Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. congrua; sic etenim iusta ratione petebat
  2. ordo operum, prior esset ut his perfectio coeptis,
  3. quae circa sanctas uenerandi martyris aulas
  4. sedula multiiugo molimine cura parabat,
  5. cumque manum summam factis diuina dedisset
  6. gratia, tunc pleno finitis ordine uotis
  7. condita perductos riuaret in atria fontes.
  8. denique ut inpleto stetit hic opus omne paratu,
  9. non est tracta diu nostri sitis arida uoti,
  10. moxque nolente deo populi prius aspera corda
  11. consensum facilem procliui corde dederunt.
  12. dicam igitur modo munus aquae. da nunc mihi, Felix,
  13. a domino exorans uerbo mihi currere uerbum
  14. tam facili eloquio quam largo flumine fontes
  15. in tua uestibula atque domos manare dedisti.
  16. omnia, quae nobis te suffragante benignus
  17. contribuit dominus, tali decorauit et auxit
  18. munere, quo fontes sitientibus intulit amis.
  19. illa pio rursus petra Christus ab ubere auxit,
  20. antiquae referens donum pietatis, ut omnem