Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. laudibus et domini, qui conditor oris et artis
  2. omnimodae est, uario famulans pede musica currat.
  3. iamque intertextis elegus succedat iambis,
  4. sit caput herous fundamentumque libello.
  5. castis agendus gaudiis et hostiis
  6. dies refulsit laude Felicis sacer.
  7. [*]( 76 spetioso E 77 proceres fort. uss. 77 et 78 post 83 ponendos esse cens. Zechmeister 84 mihimet scripsi, mihi E, mecum coni. Zechmeister 86 ortum E 97 nouellas coni. Zechmeister, nouella E 102 omnimode E 103 elegu E 104 libello] add. E: Incipit liber XIHI. )[*]( XXX. Pfculini Nol. carmina. )[*]( 11 )
    162
  8. quod laude\' dixi, morte\' dictum discite,
  9. quia mors piorum iure laus uocabitur,
  10. pretiosa domino quae deo rependitur.
  11. unde et propheta dicit in uerbo dei
  12. uitae probatae in exitu laudem dari,
  13. et ante mortem praedicandum neminem
  14. Salomonis ore sermo diuinus docet,
  15. laudanda quamuis quidam in hac uita gerant
  16. nec possit alibi quam sub isto saeculo
  17. laus praeparari, quae canenda in exitu est.
  18. sed credo, quoniam tota res uitae istius
  19. fluitans et anceps lubrico pendet statu,
  20. breuique nostram uertit aetatem rota
  21. surgens cadensque per salebrosas uias,