Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. auscultat gaudens dilecto Christus in agno,
  2. quod modulante deo benedictas paruula princeps,
  3. sanctorum comites, casto regat ore choreas.
  4. haec igitur mihimet meditanti congrua suasit\'
  5. gratia multimodis inluso carmine metris
  6. distinctum uariis imitari floribus hortum,
  7. sicut Felicis gremium florere repletum
  8. lumine diuerso quasi rus admiror opimum
  9. hospitibus multis in eum Christo duce missis
  10. Felicique patri denso simul agmine natis
  11. pignoribus, subito ut totis habitacula cellis
  12. per fines creuisse suos et sobria castos
  13. tecta sonare modos tandem sibi uocibus aptis
  14. gaudeat hospitiisque suis et corpore et ore
  15. ipse sinu pleno dignos miretur alumnos
  16. et uirtute pares animas in dispare sexu;
  17. sicut oliuarum fecundo in colle nouellas
  18. laetatur senior diuino a semine Christi
  19. plantator cernens inter sua rura colonos.
  20. floreat ergo nouo mihi carminis area prato