Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. quibus huius aeui cursus explicandus est:
  2. iccirco nos magistra prouidentia
  3. monet ante finem nec sibi nec alteri
  4. debere quemquam plaudere et confidere;
  5. quamuis honesta rectus incedat uia,
  6. tamen timere semper offensam pedis,
  7. donec peractis usque metam cursibus
  8. palmam petitae conprehendat gloriae.
  9. quare beatos martyras, quos extulit
  10. perfecta uirtus in coronam caelitem,
  11. iustis honoris debiti praeconiis
  12. celebramus omnes nos eorum posteri
  13. confessione Christiani nominis,
  14. quibus profuso sanguine ob sanctam fidem
  15. proseminarunt frugis aeternae bonum,
  16. ut, si ambulemus martyrum uestigiis,
  17. paribus parentum perfruamur praemiis.
  18. hinc ergo sanctis siue confessoribus
  19. [*]( 110] (Tob. 8,1). 113] (Eccli. 11, 80). )[*]( 107 discite scripsi, dioite E, duoite coni. Zechmeister 120 surgensque E 125 quamuisque coni. Zechmcister incidat A 129 martyres A 182 caelebramus A 137 partibus A, partis Mur. )
    163
  20. seu consecratis passione testibus
  21. dies sacratos, in quibus functi diem