Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. qua miser extiterat, factus mox fraude beatus
  2. commutante deo pietatis uerbere culpam.
  3. talis enim censura dei est, sic temperat alti
  4. pondera iudicii deus arbiter et pater et rex,
  5. [*]( que 194 increpitat A 200 frustra A 201 aenis om. A lymphis spumantibus ignis Mur. 203 exaturata E famis D 206 compago E 208 casibus A 211 facile D 212 assit E 215 fuit Mur., om. AD, sit E 217 istis E 219 reliquam E, reliquum AD 223 est ex et A m. 2 )
    151
  6. omnibus ut placidam moderato examine libret
  7. iustitiam, et leuior mixta bonitate potestas
  8. ante reos moneat stimulo quam fulmine perdat,
  9. ut si profuerit praemissi uerberis ictus,
  10. salua salus homini redeat commissa pigenti.
  11. at si quis sacri monitus terrore flagelli
  12. noluerit sentire plagam, incuratus abibit
  13. seruatusque neci perfectam sentiet iram.
  14. ille igitur miser ante, dehinc mox ipse beatus
  15. tali sanatus carnemque animamque medella.
  16. sed quia cognouit causam agnoscensque iacenter
  17. paenituit, meritum curae sibi semet in ipso
  18. repperit inque breui est expertus utrumque, quod omnes
  19. iusta lege manet diuinae pacis et irae
  20. ius et opus, maneat uindex ut iure superbos
  21. poena reos, pietas seruet miserata fatentes.