Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. et diuisa coquit spumantibus ignis aenis.
  2. cocta inportantur patulis numerosa catinis.
  3. exsaturata fames inopum gratantia reddit
  4. uerba deo et ueniam petit ut placata datori.
  5. nec mora, confestim uoti ratione soluta
  6. debitor ille intus meritae conpage catenae
  7. soluitur et pedibus domino miserante refectis
  8. tamquam liber equus uel ruptis cassibus ales
  9. euolat et cerui salientis imagine currit.
  10. mira fides oculis obtenditur. omnia gaudent
  11. tam facili pietate dei tantumque ualenti
  12. Felicis merito, ut coram adsit Christus in illo,
  13. pro meritis hominum moderans in utroque potenter,
  14. ut resipiscenti medicus sit et ultor iniquo.
  15. cernite enim, quantae fuit illa iniuria fraudis,
  16. qua miser ille prius diuiserat inter egentes
  17. seque suem atque istic, ubi totum reddere uotum
  18. debuerat, solum caput intestinaque porci
  19. carpserat et reliquam toto sibi corpore partem
  20. fecerat inprudens atque inprobus, et tamen ipsa,