Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. ergo relaxatis alacer uestigia uinclis
  2. idem ex incolumi cito debilis et cito liber
  3. ex modo captiuo laeta cum uoce redibat,
  4. insultans uelut ille olim, quem matris ab aluo
  5. claudentem in uerbo domini Petrus atque Iohannes
  6. iusserunt ualidis in saltum exsurgere plantis.
  7. dignus et hic pauper speciosae limine portae,
  8. quem deus ipse, Petri deus et Felicis, eadem
  9. nunc uerbi uirtute sui sanauit apud nos
  10. de casu claudum modo, qua sanauerat olim
  11. [*]( 225 placitam A, tacitam Mur. 227 reos E, reos non AD perdat om. A, ullo Mur. 228 praemiis sine uerberis ictu Mur. 229 homini E, hominis AD pige A redeat compage remissa Mur. 230 sacri AD, sacro E 281 iniuratus A1 234 medela E 235 sed] se coni. Mur., et fort. iacenter scripsi, iacentem E, iacentur AD 236 penituit AE meritum curae AD, merito curam E sibi semet in coni. Zechmeister, sibi memet in E, sibimet AD, sibimet simul Mtw. in ipso] ipse Mur. 237 inque breuem expertus E omne Mur 238 iuxta AD1 239 uti Mvr. 242 incolomi D 244 insultans AD, exultans E 245 plaudentem uel claudum ante coni. Mwr. 246 exsurgere D, exaurge A, assurgere E 250 de casu DE, su (ante su spatium uac.) A, excessu Mur. )
    152
  12. ex utero claudum, qua nunc ope laetus abibat;
  13. quique preces maestas in uulnere fuderat intus,
  14. ecce foris sano reddebat corpore grates:
  15. quidnam ego Felici possim redhibere patrono?
  16. quas illi referam tanto pro munere digne
  17. tam cito de tanto sanatus uulnere grates?.
  18. non pretium statui medico aut fastidia lecti
  19. tristia sustinui, neque per scalpella uel ignes
  20. aut male mordaces uario de gramine sucos,
  21. saeuior et morbis et uulneribus medicina