Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. parce libens, succurre fauens; dolor ultimus urget
  2. clamosas iterare preces; festinus adesto,
  3. ne mors praeueniat medicum festina morantem.
  4. sed scio quod domini manus haec, quae uerberat et quae
  5. parcet in ore tuo; mihi tantum tu modo fesso
  6. iamque fatiscenti propera laxare catenam,
  7. quam tu, sancte, uides, ego sentio; sicut operto
  8. clam tacitus uinclo fugitiui membra ligasti,
  9. sic inuisibili medicina solue reuersum.
  10. talia clamantem, dum postibus haeret in ipsis
  11. Felicis sancti lambensque per oscula tergit,
  12. adtonitis illum pia turba et cernit et audit
  13. coetibus; ipse iacens etiam nunc erigitur spe
  14. [*]( 167 domino Mur. 169 mira D 170 deuinctum AD, deuincto E, deuinctam Mur. corpora D culpam Mur. 171 seruum fugamque A, seruumque fugamque Mur. 175 trepidis omnes Mur. 176 misurum A1 docimento AD 179 et AD, in E, ut fort. 184 et quae] aeque fort. 185 parcit E in ore tuo ADE, more suo Mur., parcet. in ore tuo est coni. Chatelaine parcit in ore tuo est citus ergo patronus adesto E 187 aperto E 191 terget AD )
    150
  15. increpitatque moras omnes et tarda suorum
  16. obsequia. adferri porcum totasque iubet mox
  17. pauperibus reddi partes, sibi uiuere tantum
  18. concedi petit atque inopum saturamine pasci.
  19. certatim socii cito iussa fidelia curant.
  20. itur ad hospitium notum, deponitur illic
  21. sarcina iumento, carnes in frustra secantur,