Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. tunc magis infelix de prosperitate fuissem,
  2. mansisset quia culpa nocens neque uulnus adactum
  3. intus in ossa animae sensissem carne rebelli.
  4. occultasset enim meriti discrimen iniquo
  5. [*]( 136 abiguum A, ambigui E rei] feri E index E, inde AD, ipse Ming. 138 sacram Mur. 143 querelas E 144 o mihi DE, omnibus A, hic ego Mur. 145 hac in sede E, hac inde AD, factus et inde Mur. 148 ipse MtW. 152 quo fort. 153 tristitia D 157 qua E, qui AD, quod Mur. est E, om. AD 159 uel E, aut AD 160 protendere E 162 mansisset quia scripsi, mansissetque ADE (sed in E que exp.), mansisset. mihi Mur. 164 iniquo AlJ, iniqui E )
    149
  6. corporis inlaesi uigor et uinxisset inertem
  7. mens durata reum, nisi lapsum poena ligasset.
  8. ergo potens medice in domini tu nomine Christi
  9. Felix, iam satis hoc tibi sit dominoque potenti,
  10. quod non ira mihi, pietas sed amica saluti
  11. supplicium peperit, deuinctum ut corpore culpa
  12. solueret. ecce malum seruum refugamque uoracem
  13. iure retraxisti iniectis pro crimine uinclis.
  14. debitor infelix teneor constringor aduror,
  15. propositus cunctis diuini forma timoris.
  16. mentibus haec omnes trepidis adtendite, quae nunc
  17. me miserum reliquis documento ferre uidetis.
  18. numquid enim hoc errore carent aliqui? sed in uno
  19. exemplum fieri placuit, quo sit mea poena
  20. et praeiudicium quibus emendatio non est.
  21. sed iam parce tuo misero, precor, optime Felix,