Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. nomine ferali abscondens uenerabile nomen,
  2. cum tamen ipsa fidem simulacri forma doceret,
  3. qua modius capiti superest, quia frugibus olim
  4. ante famem domino sic inspirante coactis
  5. innumeras gentes Aegypti ex ubere pauit
  6. et steriles annos annis saturauit opimis.
  7. sed ne ultra sanctus coleretur honore profano,
  8. mens arcana dei deuotae pectora plebis
  9. inmissis acuit stimulis cultumque nefandi
  10. daemonis euerso fractoque Serapide clausit.
  11. non Pelusiacis uaga saltibus Isis Osirim
  12. quaerit aruspicibus caluis, qui pectore tunso
  13. deplorant aliena suo lamenta dolore,
  14. moxque itidem insani sopito gaudia planctu
  15. uana gerunt eadem mentiti fraude repertum,
  16. qua non amissum sibi quaesiuere uagantes.
  17. heu quo stultitiae merguntur gurgite mentes
  18. luce dei uacuae! nam quid, rogo, caecius illis,
  19. qui non amissum quaerunt nusquamque manentem
  20. inueniunt, planguntque alii quod non dolet ipsis?