Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. elige quid facias, miser error. quid colis aut quid
  2. plangis? non coeunt quae iungis; luctus honorem
  3. non sequitur, lamenta colis lugendaque credis
  4. quae diuina putas. si di sunt, nec miseri sunt;
  5. aut si sunt miseri, di non sunt atque homines sunt
  6. et miseri. miserare igitur mortalia passos
  7. [*]( 102] (Phil. 3,1). )[*]( 98 et scripsi, et eia A, ab E sathanas E sub mille figuris Mur. 99 ad commoda A 100 Serapis Mur. 101 absddens Å 102 fide Å 108 fructibus E 108 arcbana E 109 nephandi E 110 auerso Mur. 111 pelusiaci A 112 haruspicibus Å 114 planctu A, luctu E 115 eadem] tandem fort. 120 plaguntque A 124 di sunt A, dii sunt E, dicis Mur. 125 om. E di A 126 miserere Mur. )
    123
  8. aut laetos uenerare deos; nam caecus aperte est
  9. hic furor aut miseros colere aut lugere beatos.
  10. ergo dea est Isis? mulier dea? si dea, corpus
  11. non habet, et sexus sine corpore uel sine sexu
  12. partus abest. unde ergo illi quem quaerit Osirim?
  13. atque ubi quaerat eum nescit dea? sed dea numquam
  14. esse potest mater nec femina. nam deus unus,
  15. uirtus trina, deus pater unus et unus in ipso
  16. filius, ex ipso simul unus cum patre uerbi
  17. spiritus; haec tria sunt deus unus nomina semper.
  18. sola dei natura deus, quod filius et quod
  19. spiritus et pater est; sed filius ex patre natus,
  20. spiritus ex patre procedens. nihil hic habet ulla
  21. commune aut simile in rebus natura creatis.