Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. corpore communi metet indiscreta receptu.
  2. . longa igitur mihi materies; quantumque erit aeui,
  3. tantum erit et uerbi super hoc, cui dicere gesta
  4. Felicis pateat, si copia tanta sit oris,
  5. [*](64 nec quid T, nec quis sum GR loquor R libentes T, benter Q 65 dispioienda GQR et miranda] admiranda T probabor GXR, fatebor B 66 miran Q beata G 67 discere T laude christi 01 R 68 quitquit R, quicquit G miramur in hoc GR est om. B 69 unde et GR sepultos B 70 cecini B s. I. m. 3, cicini R et genus actaque GR 71 dixi v, duri T, duxi cet. et tota — duxi post uerbum clauderet u. 78 pon. GlR 73 et om. Q possito R 75 iidem E qui] quia A, q Q, sunt qui G 76 ocultant GQR 77 cunctis E quaessitos R 78 corpore eos Q obitos G morta GR 79 bonos] bonis Tl. cruciatque Tv que T laeta bonis crnciatque malos quod v rursum GR in ipsum om. GR 80 tempore in id (id om. G) ipsum GR remisto Rosvo. 81 corpori DQ, corporia (s ems.) A commoni GR metat Q, metet (mitetJR) et GR recepto ADEQ 8210ngua R matiries G, martiries R, materia J, materia est T 88 quantum querit Q, tamen erit B et om. ADQ uerbis ET, uerbis uerbis Q cui scripsi, hoc qui AD1 Q, hoc quo D\'ET, hoc quod BdGRv, o si Rosio. pateat (patent R) dicere gesta felicis GR 84 Felicis liceat totumque efferre per orbem nomina sic meriti si copia o)
    101
  6. quanta operum meritique manet. nam tempore ab illo,
  7. quo primum ista dies Felicem fine beato
  8. condidit et carnem terris, animam dedit astris,
  9. ex illo prope cuncta dies operante uidetur
  10. confessore dei, probat et sine corpore uiuum
  11. Christus, ut ostendat maiorem in morte piorum
  12. uirtutem quam uim in uita superesse malorum.
  13. ecce uides tumulum sacra martyris ossa tegentem
  14. et tacitum obtento seruari marmore corpus;
  15. nemo oculis hominum qua corpore cernimus extat,
  16. membra latent positi, placida caro morte quiescit,
  17. in spem non uacuam rediuiuae condita uitae.
  18. unde igitur tantus circumstat limina terror?
  19. quis tantos agit huc populos? quaenam manus urget
  20. daemonas inuitosque rapit frustraque rebelli
  21. uoce reclamantes conpellit adusque sepulchrum