Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. martyris et sancto quasi fixos limite sistit?\'
  2. respicio hanc aliquando diem, quam maesta relicto
  3. orbe fuit, quam laeta polo, cum Christus amicam
  4. adsumens animam casto deus hausit ab ore.
  5. addidit ornatum caelis nec pignore terras.
  6. [*]( 85 operis 0 meriti qui Q 86 ita B fine] sine BB beatum T 87 astris dedit GlB 88 cunta Q dies om. B confessore uidetur G1 a 89 sine] ue Q uium G 90 ostendit Q priorum B 91 quia B uim » om. 4ET in uita quam uim GR 92 sacri G marteris G tegentem ossa G 1 98 obseruari tanto (tanta B) G R 94 om. v nemo] longe D in ras. m. 2 qua] quibus GR, quis T corpora cernimus hestat T 95 possiti GB placita T coro B 96 in specie T non uacuam] nouenda G, t none anda B 97 tantas Q lumina B1 98 tantis Q ait Q huc] adhuc B populus D1 quaenam naa-nus R, que nanus T 99 demones • id BR, demonas G 100 uocare Q clamantes G QB usquead R. usquead G sepulcrum B 101 marteria G sacro T fixus ABD1 Q, adfixus R, adfixos G limite ADEQ, limine cet. 102 diem aliquando GR que T mesta EGQT 103 qug T laeto D1 populo B 104 casta deo Å, 9 cauto deo Q ausit GB ausit ab ore deus B 105 addedit G, addit R ornatam B nec celis B )
    102
  7. orbauit; superi Felicis mente fruuntur,
  8. corpore nos; animaeque potentis spiritus illic
  9. uiuit et hic meritum. sed totum funeris almi
  10. praesentare iuuat quem Nola inpendit honorem.
  11. namque sacerdotem sacris annisque parentem
  12. perdiderat, sed eum caelis habitura patronum
  13. urbs deuota pium; spe solabatur amorem.
  14. totis ergo quibus stipatur conflua turbis
  15. currit in obsequium populos effusa fideles.
  16. tunc dolor et pietas coeunt in pectora cunctis;
  17. admixta pietate fides gaudetque doletque.
  18. et licet accitum Christo super aethera tolli
  19. Felicem credat, tanto tamen ipsa relinqui
  20. praeceptore dolet; quodque unum in funere sancto
  21. inter et exequias restat solamen amoris,