Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. munere pauper anus, sed prodiga corda fideli.
  2. ergo, boni fratres, quibus hic dignatio et istic
  3. concessa est, placidis aduertite mentibus aures,
  4. [*](43 uaris GR anima B, animarum R doctibus Q 44 signius B illi om. R 45 fecula Q oereas GR, ceruis v aulaea AE, aulea BDQT, aulas GR lucernis BET, ferisque v 46 sed] se Q, et GR multa dieant EQ, multa ducant BGR, muta dicant ADv, muta ferunt T munera R a 47 nullus ADEQ, nollus G, nullius R, pauper D 8. I. m. 2, Ndus B, nudus Tv famulo Dl, famulus E me s. l. m. 2 G, om. Q 48 neque R nelis DQ licet uilis G1 49 ne B, neque R 50 obsequi m GQR libaaina G laetus] totum E 51 aerea BR laudatea Q recipit GR 52 locupletis R 53 erraria R, aeria (sed in mg. m. 2 arberia) D 54 spectatur G1, inspector R 55 inspiciens est R 56 substantia] superet add. R, super aret add. G num\' AQ, numbos GR 57 misserat AQR nihil R anoxia GR 58 ores Q 59 et 60 om. Q diem] iudici add. B factis decerpere (decarpere R) GR praecerpere in percipere corr. D m. 2 60 praeferique R fecerat B 61 munera BDE, monereque G, munereque R prodigia R corda AQ 62 hic T, huc cet., haec v istic IIJ, iste v 63 concessa est scripsi, concessus AD1 Q, concessa Ds, concessum T, consensus G v, consensus et R, consessua E placidas GR adferte G )[*]( 7* )
    100
  5. nec qui, sed de quo loquar, exaudite libenter.
  6. despicienda quidem, tamen et miranda profabor,
  7. despicienda meo ingenio, miranda beati
  8. Felicis merito, quod dicere non sine Christi
  9. laude licet, quia quicquid in hoc miramur ab illo est,
  10. unde piis uirtus et per quem uita sepultis.
  11. praeteritis cecini patriam genus acta libellis
  12. et tota sanctum repetens ab origine dixi
  13. Felicem, donec perfectae tempora uitae
  14. clauderet et posito desertis corpore terris
  15. tenderet aeterni merita ad consortia regni.
  16. sed quia non idem tumuli qui membra piorum
  17. et merita occultant, animarum uita superstes
  18. corporibus functis quaesitos corpore fructus
  19. et post corporeos obitus non mortua sentit
  20. laeta bonos, cruciata malos, quos rursus in ipsum
  21. tempore uenturo corpus reuocata remixto