Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

itaque propitiator per fidem in sanguine suo positus ad ostensionem formamque iustitiae ipse est mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. de quo Iohannes usque ad ipsam paene inaccessibilem lucem introductus exclamat in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum. hoc erat in principio apud Deum, omnia per ipsum facta sunt.

ac post paululum exposita diuini operis ueritate subiungit: etVerbum caro factum est et habitauit in nobis; et uidimus gloriam eius, gloriam tamquam unici nati a Patre, [*]( AVECTORES 9 Rom. 3, 25 et 26 16 Tim. 1, 2, 5y 19 loA. 1, 1-3 22 Ioh 2, 14 ) [*]( 1 interim (teri m.|1 in ras.) Σ\' 3 patefaciat (pater in ras. m. 1; prima fuisse s aut f uidetur) 2 || enim (e ex i corr. et supra emen datio erasa)2 Ψ f 7 se∗∗∗posito (e ex i corr. et 2 aut 3 lin. erasae; uid. fuisse snpposito) Ψ 8 capnd T 9 proposuit d. propitiationem] posuit deus propitiatorem 18 § 6, cf. infra § 5 _10 ostensionem I iustitiae eius (omissis 11 propter remissionem —12 et ostensionem iustitiae) Z 12 snbstentationem ΦΨ sobtentationem T 18 inuterodactns Φ1 21 ac] at Ψ 22 neritate. (eras. m) X 23 habitabit Σ1ΥΦΧ1 .24 gloriam eius gloriam] scripsi, gloriam eius Z honorem eios gloriam ΥΦΧΨv || ttnquam r )

645
plenum gratiae et ueritatis. qui peccatum non fecit, nec inuentusest dolus in ore eius, qui tamquam agnus coram tondente sic non aperiens os suum, cum flagellatus crucifixus et mortuus est, qui aculeum mortis edomuit, qui a mortuis resurrexit, qui captiuam ducens captiuitatem ascendit in caelos.

hic est unigenitus in patre, primogenitus in multis fratribus; in quo est omnis plenitudo diuinitatis corporaliter. hic ergo Dominus Christus, hic, inquam, filius Dei, in uirtute Patris et gloria quae in principio condidit et redemit in medio, etiam in nouissimo iudicabit.

Itaque post conditionem uniuersae, quae secundum uoluntatem eius extitit, creationis conpositis modum rebus inposuit, ut quod rationale factum fuerat ratione subsisteret, et quod libero donarat arbitrio, ne in licentiam perditionis excurreret, praecepti lege restrinxit: ut cum creatura.

creatorem et domini donum agnosceret et praecepti stabilitatem , in subiectione lapsus libertatem prospiciens ad hoc tantum ipsa libertate uti uellet, ut per eam seruitium quo regeretur eligeret digno habitus iudicio, ut ex prudenti seruitute defensionem, ex libera uoluntate mereretur mercedem, confirmante apostolo, qui ait: si enim uolens hoc ago, mercedem habeo.

\'fiant duo luminaria magna\' omnipotens Deus dixit et facta sunt, praecepitque, ut diuidant diem ac noctem et sint in signa et [*]( AVCTORES 1 qui—2 eius Petr. 1, 2, 22 2 tamquam-4 snum Isai. 53, 7 5 Ephes. 4, 8 7 Rom. 8, 29 [| in quo sqq. Coloss. 2, 9 22 Cor. 1, 9, 17 || fiant-p. 646, 1 annos Gen. 1, 14 et 16 ) [*]( 1 gratiae] ΣΥΦΧ gratia Ψ gloria v || ueritatis] 2 ueritate ΥΦ ΧΨv 2 tanquam X 3 sic] se 2 || aperuit V 4 cum] qui Σ2 || acculeum X 7 in patre] a patre 9 12 conditionem] ΣΥΧΨ condicionem Φ 13 exstitit W || compositis W compositioniB shg || imposuit W 14 fuerat (a ex i corr.) W 16 retrinxit Σa || creatura om. 2 || ∗∗creatorem (erasum &) Φ 17 subiectionS 2 18 ∗∗libertatem (eras. in) # || libertate ipsa W 19 regeneretur ΥΦΧ 20 nt ex (nt 8. 8. m. ut uid. 2) Φ || ex libera] ita ex libera v 21 mereretur mercedem] 2 mercedem ΥΦΧΨv 22 fiant duo] scripsi duo codices et edd. 28 magna luminaria ΥΨ || deus om. 2 || precepitque Φ 24 signa] signem T )

646
tempora et dies et annos. numquid haec semel decreta diatinotio non usque in praesentem permanet diem P et tamen haec ipsa, quae sic ordinato motu feruntur, creatori mutare cum uelit, potentia inerat, si ratio non teneret: quoniam in omnibus potentiae Dei ratio coniuncta est. si enim esset apud creatorem mutatio operum, qualiter a creatura expectari posset obseruatio mandatorum?

iussum a Deo est, ut germinet terra herbam, faenum lignumque fructiferum.. hoc etiam nunc annuis uicibus incessabili parturitione custodit; et tamen iratus saepissime Deus terrae fructus negata imbrium ubertate diminuit et quod auferre in totum potuit maluit castigare, ut et correptionem plaga ostenderet et ordinem natura seruaret.

fecit Deus hominem de limo terrae et uitalis spiritus insufflatione uiuentem posuit in paradiso deliciarum, libero insuper donauit arbitrio uinxitque mandato medio inmortalitatis et mortis; quamuis adserant toi, qui abundantiora de pectore tuo uenena suxerunt, mortalem eam fuisse factum nihilque eidem damni ex transgressione contigisse praecepti. at uero praeuaricante homine terra maledicitur, laboribus ac doloribus homo ipse coonustatur, ut in sudore faciei panem adquirat iubetur, nota mortis circumscribitur, donec in terram, de qua sumptus est, reuertatur; [*]( AVCTORES 7 Gen. 1, 11 13 fecit -15 deliciarom Gen. 2, 7 et 8 19 - 22 Gen. 3, 17 — 19 ) [*]( 1 nnnquid V 2 presentem E || diem permanet Ψ 8 fenam codices 10 deus sepisaime W || saepissimę Φ || negata] v negat ΣΥΦΧΨ || ymbrium V 12 correptionem] ΣΦΧ correctionem ΥΨv 13 naturae T 14 uitale T1 || paradyeo ZT 16 deliciorum Φa N uinxitque] scripsi circumque ΣΥΦΧ1circũq: in cinctũq: corr. V in mg. r. (a. e. require) et supra hoc 1 circũsc1 { (». e. vel circumscri[p..., cf. lin. 21]) m. ut uid. 2 X circumdatumque v; cf. § 1 extr. || mandato (o in ras. 2 aut 3 litt.) V 16 immortalitatis 9 || quamuis asserant (3 aut 4 Utt. spatio rdicto) Ψ 17 habandantiora ΥΦΧΨ u tuo] suo TX 18 eum (e ex c factum uid.) Φ || nichilque XW nihil Φa || dampni ΥΦΧ || trangressione T 20 ipse om. V || ut} et ut 2 21 faciei (f ex t corr.) V )

647
eicitur Adam de paradiso, generat filios trahentes secum seminis infidelis originale peccatum; peccat humanum genus; Deum quoque paenituit quod hominem fecisset in terra.

O Domine, sustine paulisper stultitiam meam, donec, qui sibi sapiens et prudens uidetur, erubescat et sentiat inprudentiam! peccante uno homine, ex quo in uniuersam suocessionem dira contagia transierunt regnumque in uniuersos mortis inualuit, paenitet te, irasceris, doles et, usquequo Verbum caro factum passione, cruce ac morte opus habeat, commoueris.

forte satius fuerat unum deleri ilico pecoatorem et mox alium secunda plasmatione substitui, quo ab omni sorde libera et inmaculata propago descenderet. an haec te, omnipotens Deus, quia non fecisse agnoscimus, non potuisse credimus?

o Petre, super quam petram Christus suam fundauit ecclesiam, et o Paule, qui fundamentum posuisti, praeter quod aliud nemo potest ponere, quod est Christus, beati apostoli, columnae et firmamenta ueritatis, uos saltem huic, qui consiliarius Deo est et mediator, sacris respondete sermonibus ! ait Petrus:

benedictus Deus et pater domini nostri [*]( AVECTORES 1 eicitur—paradiso Oen. 3, 23 sq. 3 Deum—terra Gen. 6, 6 14 Petre sqq. Matth. 16, 18 15 Paule —16 Christus Cor. J, 3, 11 19 Pet. 1, 1, 3-5 ) [*]( 1 paradyso ΣΥΦ 3 deus (di T) ΥΦΧ1Ψ || penituit Σ1Φ, poenituit Σ2 || fecisset (iss in ras.) Ψ || terram.X 5 sibi om. v || sentiat (t fin. in ras., in qua fort. fuit m) Ψ || inpradentiã∗ (t aut e erasa uid.) Φ imprudentia Ψ inpndentiam STX 8 penitet Σ1Φ poenitet Σ2 || dolet X* 9 passionem T passionẽ ΣarΦΧt i i. e. require et 1 passionẽ crucis 7 mortis sostneat (sic) m. 1 aut 2 in marg. X || ac] a ΥΦΧt || morte (0 in ras.) Ψ 10 sati9 fuerat in ras. W || dqleri Φ2 || et] ut hg 11 alium] Φa alios ΣΥΦbΧΨv || post plasmatione pone uersum esset add. m. ut uid. 2 X || substitui] scripsi substitutns ΣΥΦΧ substitneretur Ψv 12 immacnlata V || an hec te in ras. minore V || an] ΣΥΦΧ ad c at fshg || deus omnipotens c 14 snpar] snpra v || quem Xa 15 praeter om. ΣΥΦΧ || quod] quo∗ (eras. d) X 16 quod] scripsi praeter (preter Σ1ΥΧ) quod ΣΥΦΧ qui Ψv || christus] christns iesus Ψv 17 colnmne Σ1 || flrmamenta (firm in ras.) V 18 deo om. s || est et mediator] 3 ezmediator X\' ee mediator Φ1 || resplendete V )

648
Iesu Christi, qui per magnam misericordiam suam regenerauit BOS in spem uitae per resurrectionem a mortuis domini nostri Iesu Christi, in hereditaten incorruptibilem et incontaminabilem, conseruatam in caelis nobis, qui in uirtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam reuelari in tempore nouissimo.

deinde Paulus, uas electionis, profert thesauros salutares et ait: benedictus Deus et pater domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante Mundi eonstitutionem, ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate, qua praedestinauit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, secundum propositum uoluntatis suae, in laudem gloriae suae, in qua gratificauit nos in dilecto, in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum, secundum diuitias gratiae eius, quae superabundauit in nobis in omni sapientia et prudentia: ut notum faceret nobis sacramentum uoluntatis suae secundum bonum placitum eius quod disposuit in eo dispensatione plenitudinis temporum, restaurare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra sunt.