Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Sed dicis cego dixi hominem sine peccato secundum hunc sensum: peccator cum ingemuerit, tunc saluus erit, hoc est, tunc ad salutem incipiet pertinere\'. tamen sine peccato statim non erit. Dominus enim cum intrasset domum Zaohaei credentis, ait: hodie salus domui huic facta est. numquid, si unus credidit, statim uniuersa domus familia sine peccato fuit, cui tunc utique maiore domus credente initium salutis intrauit?

nam et Dauid cum peccasset ingemnit et, quamuis meruisset audire dimissum sibi esse delictum, multo tamen [*]( AVCTORES 11 Cor. 1, 4, 5 21 Luc. 19, 9 ) [*]( 1 iudici ΦΧ 4 reeurrectionem (resur s. s.) Φ 6 pcań Φ 8 asaiduarum T&XW || pctl s || premiasa Σ1 9 iudicem Φr || ferre] ΥbΨ fore Σ1Υ1Φ*X foret Φb habere s. s. Σ2 10 promulgationem (g in ras.; fuisse uid. t) W || uendicare Υ2Ψ || possu(u m. 2 in ras.) I 12 illuminabit ΣΨ 16 hominis eat v || facia 2 20 domo Υ\'Φ1 (0 fin. m. ut uid. 2 in v, sic, s) || zachei codices 21 domui] domuio ante ras. X || nunquid W 22 credidit (it in ras. m. 2) Ψ || familia] ΣprΦprΨpr familias ΥΣar (ΦarΨar ut uid.) v 28 maiore] W et in mg. c maior ΣΥΦΧv II credente] W, coni. g credenti 2T&>Xv credentem 25 sibi] tibi sax. )

623
postea id ipsum exilio et plurimo expiauit obprobrio, ut manifeste et poena in praesenti reddita et remissio in futurum repromissa uideatur, et per hoc Deus multum misericordiae ingemescenti donauerit peccator, ut peccatum, quod morte dignum erat, temporaria castigatione purgaret.

Ananiae de Paulo dicitur, querellam de persecutione eius cum timore facienti: ego monstrabo illi, quanta patietur propter nomenmeum, ut, cum Paulus ibi solueretur, ubi ligasset persequendo Christum, mox patiendo pro Christo tribulatus usque ad mortem in resurrectione glorificatus existeret. ita fit, quia misericordia et ueritas praeeunt semper faciem Dei, ut, si in tempore ab ingemescente uoluntarium sacrificium, ut ueritas in misericordia fiat, contribulati spiritus et contriti cordis offertur, in fine misericordia iudicio praeferatur.

Dominus Christus uenturus in gloria Dei Patris et creditur et speratur iudicare uiuos et mortuos, a cuius adspectu, ut Scriptura testatur, fugiet caelum et terra; et existunt homines, qui nec propter ignorantiam, ut non dicam propter oonscientiam, iudico superuenturo subiectos esse se iudicent et aduentum Domini inlustrationemque fulgoris eius elementis ardentibus et mundo pereunte trepident !

quos ex illis fore timeo, de quibus praemonet Dominus: multi enim [*]( AVCTOHES 7 Act. 9, 16 11 Psalm. 88, 15 16 Matth. 16, 27 17 Timoth. 2, 4, 1 jt a cuius sqq. Apoc. 20, 11 21 aduentum — 22 trepident sec. Pet. 2, 3,10 23 Matth. 7, 22 et 23 ) [*]( 1 6pprobrio W 2 pena x.s 3 repromissa] ΣΥΦΧ reddenda Ψv || multae 2 || misericordie s 4 ingemiscenti W 5 ananie Ψ annaniae SX annanie s 6 querelam XprΨ quaerellam T quaerelà. S 11 pone uersum Iricordia — 12 ut ai in tê| .** tn mg. •: Σ 12 ingemiscente ΣΥΨ 13 sacrificiū ut (hue fort. pertinet nota pone praeced. u. scripta •:) H || ut (puncta m. 2) T || flat*contribulati 2 || contribulatis spu et contritis corde Υ2 || epus (a fin. corr. ex i) Ψ 14 miserioordiae T || praeferantur ΥΦΧ 16 christus] iesus (sic Ih\'c) V 17 iudicare] ΣΥΦΧΨ iudicaturus v 18 aspeotu ΣΥΦΧΨ || terra Φar 21 et] nec hg || ill- T | -quae ΣΦarΧar 22 ardoribus X || ex om. X. 23 timeo de quiqus bis scripta P )

624
dicent in illa die — homines scilicet de illa carnali arrogantia, qua homines seducebant, et non tam coram Deo quam adhuc apud semet ipsos iusti — Domine, Domine, nonne in nomine tno prophetauimus et in nomine tno uirtutes magnas fecimus? et tunc ego inrabo illis, et dicam: non noni nos, discedite a me, operarii iniquitatis.

dicitur per prophetam Danid in persona Christi: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo? qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam. hoc est reuera dicere: qui potest esse et est sine peccato.