Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Ecce inflatus spiritu carnis tuae, tamquam super nihil sit, libero superbus arbitrio gloriaris et dicis \'peccator sum quia uolo; pecoo dum uolo; cum autem rursum uoluero, possum esse sine peccato\'. quod dicis \'pecco cum uolo\' uerum est, quia et quod opere non feceris, cogitatione fecisti; rursus cum uolo, non pecco\' durum quidem ac difficile, nec semper omni subest, sed tamen aliquando fieri posse non dubium est;

at uero posse esse sine peccato qui aliquando peccauerit, inpossibile est absque sola gratia baptismi, ubi ex persona Domini dicitur: remissa sunt tibi peccata tua. quod suadeor credere, quia permittor audire: possum ergo esse sine peccato, in hac dumtaxat corruptione, qua uiuimus, non suscipio, non praesumo, non audeo\'.

si enim Dauid orat ad Deum tibi soli peccaui et malum coram te feci et secundum Apocalypsim Iohannis iudioandi sunt mortui ex his, , quae coram Deo peccauerunt, ex his, quae scripta sunt in libris, recipientes secundum opera sua: cur meum circa me praesumo iudicium, si me scio etiam de ipso iudicandum?

aut, si libri illi sacri numquam nisi in iudicio aperiendi, [*]( AVCTORES 9 cf. 9 § 4 et 12 § 3 16 Psalm. 50, 6 17 Ioh. Apocal. 20, 12 ) [*]( 1 ab*o*lita (fuit abpollita) Φ 2 nesciant Σ1ΦΧΨ nesciunt Σ1 || demisisse (-sse Σ) Σ1Υ1ΦΧ13 spiritus ΣΦΧ || tanquam ΧΨ || nichil ΧΨ 4 saperbus] sup Σ 8 ad uersum durum—9 fieri pos adacr. t in murg.Φ|| semper] ΣΥΦΧ sSp ad in ras. m. 2 W per v 9 omni] ΣΡr omnia Σ^ΥΦΧΨv || sed in ras. m. 2 Ψ || dubium est] dubii est Σ dubi eese sic (tn archetypo dubieė fuisse uid.) T dubie est ΦΧ 10 inpossibile est] ΥΨ (imp- Ψ), v om. ΣΥ1ΦΧ 18 posse Σ 14 qua] quia Σer|| uerba INon suscipio -19 recipientes|scd\'m in spatio paullo angustiore relicto postea addita uidentur m. 1 in Ψ 15 audeo] ΣΥΧΨ audio Φv 16 deum] ΣΦΧ dominum ΥΨv 17 apocalipein X2Ψ apocalipsim T apocalipsi ΣΦΧ1 18 peccauerunt] Ψv peccant Σ peccamus ΥΦΧ || sunt om. W 21 nunquam W non qui X || apjpiendi (sic) W )

622
pariter uitae nostrae bona malaque suscipiunt, examen iudicii in pondere praebituri: quomodo sine examine in hac uita et ante mortem abolitos esse cognoscimus, quos non solum post mortem uerum etiam post resurrectionem legimus proferendos ?

ego in potestate habui pecoare, liberari a peccato in potestate non habeo. precari meum est, absolui non meum. ubi uero peccato me dedi, seruus factus sum accusatoris, reus iudicis. possum propter adsiduarum precum praemissa suffragia de bono iudice spem ferre, innocentem sine timore conscientiam ante promulgationem sententiae uindicare non possum.

dicit enim apostolus: nolite ante tempus quid iudicare, donec ueniat Dominus, qui et inluminabat occulta tenebrarum et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo. alioquin si in potestate est hominis, ut liberum se ipse faciat a peccato suo, aut non est iudex Christus aut frustra est.