Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

ibi in quarta plaga muscae caninae fuerunt, reuera alumnae putredinis uermiumque matres: hic itidem quarta sub Marco Antonino plaga, lues plurimis infusa prouinciis Italiam quoque cum urbe Roma uniuersam exercitumque Romanum, per longinquos limites et diuersa hiberna dispersum. in mortem dissolutum putredini simul ac uermibus dedit.

ibi quinta correptio pecorum ac iumentorum repentino interitu expleta est: hic similiter quinta ultione sub Seuero persecutore creberrimis ciuilibus bellis propria uiscera et adiumenta reipublicae, hoc est plebes prouinciarum et legiones militum, comminutae sunt.

ibi sexta uexatio intulit uesicas efferuescentes ulceraque manantia: hic aeque sexta punitio, quae post [*]( 1 scinifes B scnifes (c in ras. m. 1 P) PD U musculas (s fin. ex corr. add. m.1) D 2 mediis (ii radendo ex u) B 3 quo adana tim D || dense-ac tinnulo (ę ao t in ras. et o ex lo m. 2 s. XI) V3 || tinnulo] НbNX1X1. in nullo PRى et in nullo Dىυ et tinnulo Q Einsidl.s XI, Zk 4 capillisque (a s. s. m. 2 ) P || sactis D setis PR 5 interseri| PR intro - ferri D interferri VO inaeri KM inferri T || itidem] lidem (i ex corr. ut uid. add. m. 1) D || iudeos R1 7 repentino (o corr. ex us [a incerta] m. ant.) P 8 sae|**uierunt (er. 1 uel 2 litt.) D || multar*um (er. i) B cultarum D 9 ruinis (i ait. in ras.) B || hiadem PRD 10 subruerunt om. u. extr. D || muscae (mus in ras. m. 2) P || reuera] PRDىυ seue V saeuae (O) h 11 ad alumnae in marg. uoeabulum era. P || hic] haec D || idem D 12 sub om. D || antunino D antonio P1 18 uniueras D 14 p ex p R || ad hiberna ita marg. rasura P hibernia D 20 uessicas P1R || efferuentes D 21 ma*nantia (n ut uid. eras.) P || poat] Dg per PRW (p* alibi passim pro per in P) ) [*]( V. ) [*]( 82 )

498
Maximini persecutionem fuit, qui specialiter episcopos et clericos omissa turba populari, hoc est ecclesiarum primates, trucidari imperauerat, intumescens crebro ira atque inuidia non per uulgi caedem sed per uulnera mortesque principum ac potentium exhalata est.

ibi septima plaga numeratur coacto aere grando profusa, quae hominibus iumentis satisque exitio fuit: hic similiter septima sub Gallo et Volusiano, qui persecutori Decio mox interfecto successerant, plaga extitit corrupto aere pestis infusa, quae per omnia Romani regni ab Oriente in Occidentem spatia cum omne propemodum genus hominum et pecudum neci dedit tum etiam Corrupitque lacus, infecit pabula tabo.