Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

ibi octauam Aegypti contritionem fecere excitatae undique lucustae, tenentes terentes tegentesque omnia: hic octauam aeque in subuersionem Romani orbis excitatae undique intulere gentes, quae caedibus atque incendiis cunctas prouincias deleuerunt.

ibi nona turbatio diuturnas crassas ac paene tractabiles tenebras habuit, plus omnino periculi comminata quam fecit: hic itidem nona correptio fuit, cum Aureliano persecutionem decernenti diris turbinibus terribile ac triste fulmen sub ipsis pedibus ruit ostendens, quid, cum ultio talis exigeret, tantus possit ultor, nisi et clemens esset et patiens; quamquam [*]( AVCTORES 12 Vergilius Georg. 3, 481 ) [*]( 1 maiimiani (a del. m. ant.) P maximi| D maximi*ni (eras. a) G maximi**ani (eras. ni) W 2 eclesiarum P || trudari Bl 3 adque PBl || **non (eras. ut uid. una duaeue litt.) P 5 exhalata] D (h 9. 8. m. 1) in mg. 1 exhalata m. coaeua B exaltata PRt || est] e- D 6 iamentia satisque] P iumentisq. | satis (q. satis in ras., m. illa coaeua ut uid.) R iumentis satis D 7 sub om. D 8 successerant (sse s. s m. 2) P 9 occidentS (~ add. m. 2) P 11 dedit tum] deditum D 12 corrupit. (eras. q;) B 13 octaua P (idem tamen contritionem) || aegypto B* 14 lncnstae] PRD || te**nentes (er. mp ?) B || te*rentes (er. r) B || octana PD 16 adque PBl 17 nona (a s. 8. m. 2) P || pęne (ę in e mut.) B paenae D 19 nona (on 8. s. m. 2) B || persecnt. dec. diris] persecaris D 21 ipsis] PRDWV3X2 ipsius (V) fsh 22 posset Tv || nisi et] DG nisi PRKMNW nisi at T || clemens] clemens mens D || quan*quam (n ex m) B )

499
intra sex abhinc menses tres succidui imperatores, hoc est Aurelianus Tacitus et Florianus, diuersis causis interfecti sunt.

ibi postremo decima plaga, quae et nouissima omnium fuit, interfectio filiorum, quos primos quique genuerant: hic nihilo minus decima id est nouissima poena est omnium perditio idolorum, quae primitus facta in primis amabant.

Ibi rex potentiam Dei sensit probauit et timuit ac per hoc populum Dei liberum abire permisit: hic rex potentiam Dei sensit probauit et credidit ac per hoc populum Dei liberum esse permisit. ibi numquam postea populus Dei ad seruitutem retractus: hic numquam postea populus Dei ad idololatriam coactus est. ibi Aegyptiorum uasa pretiosa Hebraeis tradita sunt: hic in ecclesias Christianorum praecipua paganorum templa cesserunt.