Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
uterque populus unius Dei est, una populi utriusque causa. subdita fuit Israhelitarum synagoga Aegyptiis, subdita est Christianorum ecclesia Romanis. persecuti sunt Aegyptii, persecuti sunt et Romani. decem ibi contradictiones aduersus Moysen, decem hic edicta aduersus Christum ; diuersae ibi plagae Aegyptiorum, diuersae hic calamitates Romanorum.
nam, nt etiam ipsas inter se plagas, in quantum tamen figura formae conparari potest, conferam, ibi prima correptio habuit sanguinem uulgo uel manasse de puteis uel in fluminibus cucurrisse: hic prima sub Nerone exegit plaga, ut ubique morientium sanguis esset uel morbis in Vrbe corruptus uel bellis in Orbe profusus.
ibi sequens plaga prodidit, perstrepentes persultantesque in penetralibus ranas inediae propemodum causam habitatoribus atque exilii fuisse: hic sequens sub Domitiano poena similiter ostendit, satellitum militumque eius improbis efirenatisque discursibus cruentissimi iussa. principis exsequentum ad inopiam paene omnes ciues Romanos adactos exilioque dispersos.
ibi tertia [*]( AVCTORES 1 haec-facta. sunt Paulus Ep. 1 ad Cor. 10, 6 ) [*]( 1 flgura] PRDg figuram Gىv 2 israhelitarum] PRD 3 sinagoga. (a fin. in ras., m. 1 ?) R || aegyptiis (ii radendo ex u) R egipciis D || ecleaia (a in ã corr. m. 2) P 4 aegyptii (y statim ex i corr.) D || decim D 5 aduersum D || decim hic D hic decem υ decem K || edita D || aduersum D 6 deuerse (diu- 2) R1 || aegyptirum D || hic* B hic (hi statim corr., ex ib ut uid.) D 7 sae (er. a) P 8 quantum (n ex m corr.) P || conparare D comparari R3 9 ibi prima] IPrima D || prima] m. ant. A in marg. et sic deinceps B, .Г. , A, .Є., . ى - , 3, -H-, 0, j- in P || habuit correptio h || manasse (alterius a secunda hasta in raa. m. 1) D 11 exegit] Gىυ exigit PRDى edit NW || morbis (corr. m. ut uid. 1) P morbi D 12 profusus (us in ros. m. 1) D 13 persaltantesque P m. 3 aut 4 || penetra**libus (er. bi ?) R penetralibus (li in ras. m. 1) D 14 insediae P in*edięe(er. a) R || causã (\' m. 2 in ras.; fort. a m. quoque 1 fuerat.) R || ha|bi taribus D || adque P1 || exsiliis D 16 inprobis PR1 17 exequentum PR2 exequendam Ra 18 -mante Jbi et sic deinceps IIII., u., u (sic), un-, IIIII, IIIII., denique rubro colore x m. 1) D )