Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

In primo libello expositum a nobis est, Pompeium Trogum et Cornelium Tacitum commemorasse non plene quidem, nostrum uero Moysen, etiam ipsorum testimonio fidelem, fideliter sufficienterque dixisse, Aegyptios et regem eorum, cum populum Dei seruire intentum et paratum Deo suo, impediendae deuotionis instinctu ad lutum paleasque reuooarent, decem acerbissimis plagis fuisse uexatos.

deinde uiolentia malorum edomitos non solum coegisse festinantem sed etiam propriis suis argenteis et aureis uasis accumulauisse. post, oblitos plagae suae et cupidos praedae indebitae, inuidos etiam religionis alienae, dum innocentes auide persequuntur, mari Bubro ultime receptos omnes funditus interisse. quod ego nunc refero ac renuntio, etsi forte fide non acceptatum, exitu tamen probandum, quia [*]( AVCTORES 3 impius — 4 sentit sec. Ierem. proph. 5, 3 10 In primo libello] 1, 10 ) [*]( 1 fuerant D 2 haecsitantum D || et om. PRW 3 eam] ae D 4 quod] X1υ et quod PRD5 et H quod et coni. h 5 ipsam ez corr. m. 1 add. ante uers. D || fabuntur D || et quia V 6 maximae punicionis D || ita D 8 etiam] & etiam D || reclamandfl (H in ras. m. 2) B 9 couticiscant R1 12 mosen D 13 aegiptius D 14 impedien de de uocionis (en de de in ras. m. 1) D || inpediendae PR1 15 decim D || aceruissimis PB1 16 uolentia B* || eodomitus D 17 cogisse D || suis om. PRW suis et N, 18 adcumulauisse P R1 19 religionis (li s. s. m. 1) P || alienae (i s. 8. m. 1) P 20 auidae PR || persequuntur (n 8. 8. m. 1) D persecuntur R2 21 interrisse D || ergo (corr. m. 3 aut 4) P ergo (. non m. 1) B || renuncio D 22 adprobandum D )

496
haec in figura nostri facta sunt.

uterque populus unius Dei est, una populi utriusque causa. subdita fuit Israhelitarum synagoga Aegyptiis, subdita est Christianorum ecclesia Romanis. persecuti sunt Aegyptii, persecuti sunt et Romani. decem ibi contradictiones aduersus Moysen, decem hic edicta aduersus Christum ; diuersae ibi plagae Aegyptiorum, diuersae hic calamitates Romanorum.

nam, nt etiam ipsas inter se plagas, in quantum tamen figura formae conparari potest, conferam, ibi prima correptio habuit sanguinem uulgo uel manasse de puteis uel in fluminibus cucurrisse: hic prima sub Nerone exegit plaga, ut ubique morientium sanguis esset uel morbis in Vrbe corruptus uel bellis in Orbe profusus.

ibi sequens plaga prodidit, perstrepentes persultantesque in penetralibus ranas inediae propemodum causam habitatoribus atque exilii fuisse: hic sequens sub Domitiano poena similiter ostendit, satellitum militumque eius improbis efirenatisque discursibus cruentissimi iussa. principis exsequentum ad inopiam paene omnes ciues Romanos adactos exilioque dispersos.

ibi tertia [*]( AVCTORES 1 haec-facta. sunt Paulus Ep. 1 ad Cor. 10, 6 ) [*]( 1 flgura] PRDg figuram Gىv 2 israhelitarum] PRD 3 sinagoga. (a fin. in ras., m. 1 ?) R || aegyptiis (ii radendo ex u) R egipciis D || ecleaia (a in ã corr. m. 2) P 4 aegyptii (y statim ex i corr.) D || decim D 5 aduersum D || decim hic D hic decem υ decem K || edita D || aduersum D 6 deuerse (diu- 2) R1 || aegyptirum D || hic* B hic (hi statim corr., ex ib ut uid.) D 7 sae (er. a) P 8 quantum (n ex m corr.) P || conparare D comparari R3 9 ibi prima] IPrima D || prima] m. ant. A in marg. et sic deinceps B, .Г. , A, .Є., . ى - , 3, -H-, 0, j- in P || habuit correptio h || manasse (alterius a secunda hasta in raa. m. 1) D 11 exegit] Gىυ exigit PRDى edit NW || morbis (corr. m. ut uid. 1) P morbi D 12 profusus (us in ros. m. 1) D 13 persaltantesque P m. 3 aut 4 || penetra**libus (er. bi ?) R penetralibus (li in ras. m. 1) D 14 insediae P in*edięe(er. a) R || causã (\' m. 2 in ras.; fort. a m. quoque 1 fuerat.) R || ha|bi taribus D || adque P1 || exsiliis D 16 inprobis PR1 17 exequentum PR2 exequendam Ra 18 -mante Jbi et sic deinceps IIII., u., u (sic), un-, IIIII, IIIII., denique rubro colore x m. 1) D )

497
uexatio habuit sciniphes, musculas scilicet paruissimas ac saeuissimas, quae mediis saepe aestibus per loca squalida coadunatim uibrando densatae tinnulo uolatu adlabi solent capillisque hominum ac pecudum saetis cum urente morsu interseri: hic itidem tertia sub Traiano plaga Iudaeos excitauit, qui cum antea ubique dispersi ita iam quasi non essent quiescerent, repentino omnes calore permoti, in ipsos, inter quos erant, toto Orbe saeuierunt, absque magnis multarum urbium ruinis, quas crebri terrae motus isdem temporibus subruerunt.

ibi in quarta plaga muscae caninae fuerunt, reuera alumnae putredinis uermiumque matres: hic itidem quarta sub Marco Antonino plaga, lues plurimis infusa prouinciis Italiam quoque cum urbe Roma uniuersam exercitumque Romanum, per longinquos limites et diuersa hiberna dispersum. in mortem dissolutum putredini simul ac uermibus dedit.

ibi quinta correptio pecorum ac iumentorum repentino interitu expleta est: hic similiter quinta ultione sub Seuero persecutore creberrimis ciuilibus bellis propria uiscera et adiumenta reipublicae, hoc est plebes prouinciarum et legiones militum, comminutae sunt.

ibi sexta uexatio intulit uesicas efferuescentes ulceraque manantia: hic aeque sexta punitio, quae post [*]( 1 scinifes B scnifes (c in ras. m. 1 P) PD U musculas (s fin. ex corr. add. m.1) D 2 mediis (ii radendo ex u) B 3 quo adana tim D || dense-ac tinnulo (ę ao t in ras. et o ex lo m. 2 s. XI) V3 || tinnulo] НbNX1X1. in nullo PRى et in nullo Dىυ et tinnulo Q Einsidl.s XI, Zk 4 capillisque (a s. s. m. 2 ) P || sactis D setis PR 5 interseri| PR intro - ferri D interferri VO inaeri KM inferri T || itidem] lidem (i ex corr. ut uid. add. m. 1) D || iudeos R1 7 repentino (o corr. ex us [a incerta] m. ant.) P 8 sae|**uierunt (er. 1 uel 2 litt.) D || multar*um (er. i) B cultarum D 9 ruinis (i ait. in ras.) B || hiadem PRD 10 subruerunt om. u. extr. D || muscae (mus in ras. m. 2) P || reuera] PRDىυ seue V saeuae (O) h 11 ad alumnae in marg. uoeabulum era. P || hic] haec D || idem D 12 sub om. D || antunino D antonio P1 18 uniueras D 14 p ex p R || ad hiberna ita marg. rasura P hibernia D 20 uessicas P1R || efferuentes D 21 ma*nantia (n ut uid. eras.) P || poat] Dg per PRW (p* alibi passim pro per in P) ) [*]( V. ) [*]( 82 )

498
Maximini persecutionem fuit, qui specialiter episcopos et clericos omissa turba populari, hoc est ecclesiarum primates, trucidari imperauerat, intumescens crebro ira atque inuidia non per uulgi caedem sed per uulnera mortesque principum ac potentium exhalata est.

ibi septima plaga numeratur coacto aere grando profusa, quae hominibus iumentis satisque exitio fuit: hic similiter septima sub Gallo et Volusiano, qui persecutori Decio mox interfecto successerant, plaga extitit corrupto aere pestis infusa, quae per omnia Romani regni ab Oriente in Occidentem spatia cum omne propemodum genus hominum et pecudum neci dedit tum etiam Corrupitque lacus, infecit pabula tabo.

ibi octauam Aegypti contritionem fecere excitatae undique lucustae, tenentes terentes tegentesque omnia: hic octauam aeque in subuersionem Romani orbis excitatae undique intulere gentes, quae caedibus atque incendiis cunctas prouincias deleuerunt.

ibi nona turbatio diuturnas crassas ac paene tractabiles tenebras habuit, plus omnino periculi comminata quam fecit: hic itidem nona correptio fuit, cum Aureliano persecutionem decernenti diris turbinibus terribile ac triste fulmen sub ipsis pedibus ruit ostendens, quid, cum ultio talis exigeret, tantus possit ultor, nisi et clemens esset et patiens; quamquam [*]( AVCTORES 12 Vergilius Georg. 3, 481 ) [*]( 1 maiimiani (a del. m. ant.) P maximi| D maximi*ni (eras. a) G maximi**ani (eras. ni) W 2 eclesiarum P || trudari Bl 3 adque PBl || **non (eras. ut uid. una duaeue litt.) P 5 exhalata] D (h 9. 8. m. 1) in mg. 1 exhalata m. coaeua B exaltata PRt || est] e- D 6 iamentia satisque] P iumentisq. | satis (q. satis in ras., m. illa coaeua ut uid.) R iumentis satis D 7 sub om. D 8 successerant (sse s. s m. 2) P 9 occidentS (~ add. m. 2) P 11 dedit tum] deditum D 12 corrupit. (eras. q;) B 13 octaua P (idem tamen contritionem) || aegypto B* 14 lncnstae] PRD || te**nentes (er. mp ?) B || te*rentes (er. r) B || octana PD 16 adque PBl 17 nona (a s. 8. m. 2) P || pęne (ę in e mut.) B paenae D 19 nona (on 8. s. m. 2) B || persecnt. dec. diris] persecaris D 21 ipsis] PRDWV3X2 ipsius (V) fsh 22 posset Tv || nisi et] DG nisi PRKMNW nisi at T || clemens] clemens mens D || quan*quam (n ex m) B )

499
intra sex abhinc menses tres succidui imperatores, hoc est Aurelianus Tacitus et Florianus, diuersis causis interfecti sunt.

ibi postremo decima plaga, quae et nouissima omnium fuit, interfectio filiorum, quos primos quique genuerant: hic nihilo minus decima id est nouissima poena est omnium perditio idolorum, quae primitus facta in primis amabant.

Ibi rex potentiam Dei sensit probauit et timuit ac per hoc populum Dei liberum abire permisit: hic rex potentiam Dei sensit probauit et credidit ac per hoc populum Dei liberum esse permisit. ibi numquam postea populus Dei ad seruitutem retractus: hic numquam postea populus Dei ad idololatriam coactus est. ibi Aegyptiorum uasa pretiosa Hebraeis tradita sunt: hic in ecclesias Christianorum praecipua paganorum templa cesserunt.

sane illud, ut dixi, denuntiandum puto, quia, sicut Aegyptiis post has decem plagas dimissos Hebraeos persequi molientibus inruit per superductum mare aeterna perditio, ita et nos quidem libere peregrinantes superuentura quandoque persecutio gentilium manet, donec mare Rubrum, hoc est ignem iudicii, ipso domino nostro Iesu Christo duce et iudice transeamus.

hi uero, in quos Aegyptiorum forma transfunditur, permissa ad tempus potestate saeuientes grauissimis quidem permissu Dei Christianos cruciatibus persequentur; uerumtamen idem omnes inimici Christi cum rege suo [*]( 1 saccidui tres v 5 omnium∗∗ B || idolorum perditio (Va) V 7 sensit (n m. ant. in ras.) P || probauit] et probauit DV (om. et seq. V) || ac per hoc-9 probauit om. V 8 sub uerbis hic rex— 10 permisit m. ut uid. 1 linea ducta P, om. KMbG (lacuna relicta in K) || rex — 9 liberum del. sed m. rec. restit. (ubi predicauit pro probauit) W 9 credit V || hoc om. V 11 hinc (n del. m. ant.) P || postea om. PB post dei exhibet V || idolatriam PRD cf. 506, 7 12 egiptiorum D || praetiosa (-ciosa D) PRD || hebreia PMD 13 eclesias P ecclesia (sic) RD 14 cesserunt] c in ras. m. ant. P cessarunt R2 15 aegiptiis D || decim D || hebreos PKD 16 molientibus (i prior 8. s. m. ant.) P || irruit B* 18 gentilium] gentium PR 19 nostro] sic: N. P n̄∙ (nro 8. s. m. rec.) B 20 uero (u s. 8. m. ant.) P || aegiptiorum D 21 promissa D 23 tamen om. VXt || idem} PB om. D || anthichristo ante ras. B ante christo D ) [*]( 32* )

500
Antichristo accepti stagno ignis aeterni, quod magna impediente caligine dum non uidetur intratur, perpetuam perditionem immortalibus arsuri suppliciis sortientur.