Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus, Historiae Adversum Paganos

Anno ab Vrbe condita DCCCXXX Domitianus Titi frater, ab Augusto nonus, fratri successit in regnum. qui per annos xv ad hoc paulatim per omnes scelerum gradus creuit, ut confirmatissimam toto Orbe Christi Ecclesiam datis ubique crudelissimae persecutionis edictis conuellere auderet.

is in tantam superbiam prolapsus fuit, ut dominum sese ac deum uocari scribi colique iusserit. nobilissimos e senatu inuidiae simul ac praedae causa alios palam interfecit, alios in exilium trusit ibique trucidari imperauit. libidinis intemperantia quidquid cogitari potest, fecit. plurimas Vrbis aedes destructis populi Romani rebus extruxit.

bellum aduersum Germanos et Dacos per legatos gessit pari reipublicae pernicie, cum et in Vrbe ipse senatum populumque laniaret et foris male circumactum exercitum adsidua hostes caede conficerent.

nam quanta fuerint Diurpanei Dacorum regis cum Fusco duce proelia [*]( AVCTORES § 1 Domitianus-regnum Hier. 2097* || qui - creuit Evtrop. 7, 23 § 2 is in tantam—iusserit Hier. 2107\' et 2102, fort. etiam Sueton. Dom. 13 (scribi) || nobilissimos — imperauit Eutrop. 7, 23, Sueton. Dom. 10, Hier. 2099\'.2109" || libidinis-fecit sec Sueton. Dom. 22 || plurimas - extruxit Hier. 2105\' § 3 et § 4 „Cornelius Tacitus" Hist. ) [*]( EXPILATORES 6 tantam snperbiam uid. adhibuisse lordanis Chron. 235 D2 ) [*]( 1 octingentissimo trecensimo D || domicianus RD 2 ngusto R\' agusto D 4 eclesiam P (non R) ecclesiae D || datis (is in b. ras. m. 2) P 5 in marg. -u. m. 1 (perlinet ad alteram persecuti- Fåe.-5. onem); item 12 § 3 III, 15 § 4 IIII, 17 § 4 -u-, 19 § 1 uI., 21 § 2 -Z- H Θ i uII., 22 § 3 uIII., 28 § 6 -uIII.,, 25 § 13 x P j| conu*ellere (ex conuullere ut uid. m. 2) R 7 e*se natu (er. s) D 10 quicquid R3 || plurima DKMH || seddis tructis\'D sed destructis KMH || aedes] sedes G1 J| destructi P1B\' 11 ex*truxit (er. 8 m. 3) R extrucxit D || aduersus PR || germanus (s 8. 8. m. I) D 12 dagos D || per legato, om. D || pa.ri (er. t) B || pernici*e (er. a) P pernice (i 8. 8. m. 3; ę in e rad. corr.) B || cũ et in urbe (haec excepta c in ras. m. 1) D 14 exertum D || assidua R3 || confioerit D 16 dinrpanei (i fin. in ras. m. ut uid. D P diuranei (i fin. in ras. m. 1) D )

464
quantaeque Romanorum clades, longo textu euoluerem, nisi Cornelius Tacitus, qui hanc historiam diligentissime contexuit, de reticendo interfectorum numero et Sallustium Crispum et alios auctores quamplurimos sanxisse et se ipsum idem potissimum elegisse dixisset. Domitianus tamen prauissima elatus iactantia, sub nomine superatorum hostium de extinctis legionibus triumphauit.

idemque efferatus snperbia, qua se deum coli uellet, persecutionem in Christianos agi secundus a Nerone imperauit. quo tempore etiam beatissimus lohannes apostolus in Patmum insulam relegatus fuit.

inter Indaeos quoque acerbitate tormentorum et cruentissimae quaestionis exquiri genus Dauid atque interfici praeceptum est, dum prophetis sanctis et inuidetur et creditur, quasi adhuc futurus esset ex semine Dauid, qui regnum possit adipisci.

continuo tamen Domitianus crudeliter in Palatio a suis interfectus est: cuius cadauer populari sandapila per uespillones exportatum atque ignominiosissime sepultum est. [*]( AVCTORES § 5 Hier. 21071 et 2110* (cf. codd. ABFM) g 6 sec. Hier. 2112° § 7 Evtrop. 7, 28 (Hier. 2112°) et Sucton. Dom. 17 ) [*]( EXPILATORES 16 aandapila adsciuit Seuerus Chron. 442 || per uespillones] ex hoc opinor loco laudat Aldhelmus Epist. ad Acirc. p. 298 GHies ) [*]( 1 quantaeque (e prior s. 8. m. 3) R 2 atoriam D 3 sa*l*ustium (uid. sallt- fuisse) B ealostio D || crispom D 4 san*xisse (er. c) B || idem potisimum om. add. in mg. m. 1 D 5 domicianus D || prauissima (a fin. in ras. m. ant.) P 6 histium R1 7 idestque D || efferatur D || stuperbia (er. i) P 8 colit (t deleta) D || in om. D 9 beatissimus (u in ras. m. 1) P beati D || iohannis PR1D 10 pa**thmum (1 aut 2 litt. er. et linea awbd. m. f) P pathmum B paphum D || religatus R || indene R* 11 aceruitate (u in b corr. m. ant.) P || quaestiones R1 12 dauidj sic dd B || adque P1R1 || interfeci (e altera in i corr. m. ant.) P || profetia D 13 inuiditur D (more suo) diffiditur coni. Lessing 11, lp. 96 ed. Mattzahn (14 p. 230 ed. Hempd) 14 possit] PRD posset v 15 domicianus D || a om. D 16 cuiosj et cuius D || popularis andapila (sic) PRD (8 in ras. m. 2, sed a m.1 quoque uid. s fuisse R); ad haec in marg. uocabulum eras. P, publictl fera adn. m. 2 in mg. R || uisphillones PaR1 uespillonis D uesphillones P uespilliones R2, in mg. adnot. sepultores mort? R* || exportatum exportatam (prius deletum m. X) D 17 adque P\'D )

465

Anno ab Vrbe condita DCCCXLVI — quamuis Eutropius quinquagesimum hunc esse annum scripserit — Nerua admodum senex a Petronio praefecto praetorio et Parthenio spadone, interfectore Domitiani, imperator decimus ab Augusto creatus Traianum in regnum adoptauit, per quem reuera adflictae reipublicae diuina prouisione consuluit.

hic primo edicto suo cunctos exules reuocauit — unde et Iohannes apostolus hac generali indulgentia liberatus Ephesum rediit — emensoque anno imperii sui Nerua confectus morbo diem obiit.

Anno ab Vrbe condita DCCCXXVU Traianus, genere Hispanus, undecimus ab Augusto reipublicae gubernacula Nerua tradente suscepit ac per annos decem et nouem tenuit.

apud Agrippinam Galliae urbem insignia sumpsit imperii; mox Germaniam trans Rhenum in pristinum statum reduxit; trans Danuuium multas gentes subegit; regiones autem trabs Euphraten et Tigrin sitas prouincias fecit;

Seleuciam et Ctesiphontem et Babylonem occupauit in persequendis sane Christianis errore deceptus tertius a Nerone, cum passim [*]( AVCTORES cap. 11 § 1 Eutropias — imperator.. Traianum sqq. Eu- tropius 8, 1 (spadone Orosius temere); lin. 4 decimns Hier. 2113; ad lin. 5 sq. cf. Oros. 7, 34 § 2 et § 5 § 2 Hier. 2113g1 (cunctos et hac generali indulgentia temere Orosius) cap. 12 g 1 Traianus sqq. Eutrop. 8, 2, Hier. 2113k et 2114 § 2 Evtrop. 8, 3 § 3 Bier. 2123a (cf. cod. B) et 2124 et (inprimis p. 466, 5 contrarium-legibus) Rufinus 3, 32, ) [*]( 1 octingentissimo quadragissimo sexto D || eotropius D 2 quinquagensimum P et a. ras. R quinquagesimo (pro simo scripserat m-) D || scribserit PR1D || admodo D 4 1 spadone (1 m, ant.) P || domiciani interfectore D 5 triianum R1 || adflictae reipublicae] D ad felicitatem reipublicae P1 R ad felicitatem afflictae reipublicae P3NZ 7 eiulis D || iohannis PRlD 8 generali] regali D 10 octingentissimo quadragissimo septimo D 12 decim et nouem (prioris m linea prima ex t radendo factum) D x et VIIII PR. 13 agripinam B || insigna Ra || sumsit PR* 15 danuuium] D danubium PR || subegit (b a. s. m. 1) P || regionem D 16 eufraten PbRD eufranten Pa || tigrin] D tigrim PB || seuleuciam (e alt. s. s. s. 1) D 17 ctesifomtem (c P) PR esifontem D || babilouem Pa babillonem D 18 cum] con Rl ) [*]( V. ) [*]( 30 )

466
repertos cogi ad sacrificandum idolis ac detrectantes interfici praecepisset plurimique interficerentur, Plinii Secundi, qui inter ceteros iudices persecutor datus fuerat, relatu admonitus, eos homines praeter confessionem Christi honestaque conuenticula nihil contrarium Romanis legibus facere, fiducia sane innocentis confessionis nemini mortem grauem ac formidulosam uideri, rescriptis ilico lenioribus temperauit edictum.