Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Titus uero magna ac diuturna obsidione Iudaeos premens, machinis cunctisque bellicis molibus non sine multo suorum sanguine tandem muros ciuitatis inrupit. sed ad expugnandam interiorem templi munitionem, quam reclusa multitudo sacerdotum ac principum tuebatur, maiore ui et mora opus fuit.

quod tamen postquam in potestatem redactum opere atque antiquitate suspexit, diu deliberauit utrum tamquam incitamentum hostium incenderet an in testimonium uictoriae reseruaret. sed Ecclesia Dei iam per totum Orbem uberrime germinante, hoc tamquam effetum ac uacuum nullique usui bono commodum arbitrio Dei auferendum fuit.

itaque Titus, imperator ab exercitu pronuntiatus, templum in Hierosolymis incendit ac diruit, quod a die conditionis primae usque ad diem euersionis ultimae manserat annis mille centum et duobus. muros urbis uniuersos solo adaequauit.

sexcenta milia Iudaeorum eo bello interfecta Cornelius et Suetonius referunt; Iosephus uero [*]( AVCTORES § 4 et § 5 Tacitus Hist. (ad 6 quod sqq. cf. Sulpic. Seu. 2, 30 § 6 sq. = frgm. 2 Nipp.); illa quoque 10 hoc—12 fnit fort. sec. Tacitum, sed detorta ab Orosio § 6 Titus—diruit Tacitus Hist. ? (ad Titus — pronuntiatus cf. Sueton. Tito 5) || quod a die — MCII Eus. 2086, an Tacitus ? || muros — adaequauit Tacitus ? § 7 Eus. 2086 ut uid. (ubi tamen Tacitus et Suetonuus non laudantur; quorum ille Hist. 6,13 DC milia obsessorum multitudinem fuisse, hic de ea ne nihil refert; losephus ex Eus. memoratus est) ) [*]( 1 uitelli] P\'D uitellu (11 redintegratis et i add. sed mox deleta) P P* uitellii R || substit D 2 iudeos R1 || praemeas PR1 || mahinis (c m. 1) D 3 multo** (fort. rũ eras.) B 4 muros] O murus D muro P murũ (H in ras. m. 2) Fi || irrupit R* 6 ac] a D 7 potestate PB || mirandum post opere cum interpolatore Landolfi recenti (non cum Paulo) add. Grubitz p. 26 || adque (d in t m. 3 P) P1R1 9 anc (c ilico deletum) P || testimonio PB || reseruaret (altera e m. fort. 1 ex u ?)R || eclesia P 11 effectum (. m. 2 uel rec.) P effectum (. al. m.) R effectum D || uisui D || commodo D 13 pronuntiat R1 || hierusolimis D 15 I. o. duobus PR 16 adaequauit (d m. 1 ex e corr.) P || . DC • milia PR || iudeorum B\'D 17 cornilius D || soetonius D )

461
Iudaeus, qui ei tunc bello praefuit et apud Vespasianum propter praedictum imperium ueniam gratiamque meruerat, scribit undecies centena milia gladio et fame perisse, reliquias uero Iudaeorum diuersis actas condicionibus toto Orbe dispersas: quarum numerus ad nonaginta milia hominum fuisse narratur.

Vespasianus et Titus imperatores magnifioum agentes de Iudaeis triumphum Vrbem ingressi sunt. pulchrum et ignotum antea cunctis mortalibus inter trecentos uiginti triumphos, qui a conditione Vrbis usque in id tempus acti erant, hoc spectaculum fuit, patrem et filium uno triumphali curru uectos gloriosissimam ab his, qui Patrem et Filium offenderant, uictoriam reportasse.

qui continuo omnibus bellis ac tumultibus domi forisque conpressis pacem totius Orbis pronuntiauerunt et Ianum geminum obseratis cohiberi claustris sexto demum ipsi post Vrbem conditam cemsierunt. iure enim idem honos ultioni passionis Domini inpensus est, qui [*]( AVCTORES g 8 usque ad uectos sec. Tacitum Hist. ut uid. § 9 usque ad consuerunt sec. Tacitum Hist.; cf. Oros. 7, 3 § 7 ) [*]( EXPILATORES 6 Vespasianus — 9 triumphos adhibuit Seuerus Chron. p. 442 ) [*]( 1 indeus B* iudeos D || tunc bello in ras. m. 1 D || pre|fuit ex corr. add. m. 1 D || et om. D 2 praedicatum D 3 undecies mi (mi ilico del.) P **decies B undecias D 4 iudeorum R1D || diuersas D || conditionibus B 5 disperas (s m. 1) D || nonaginta milia] D LXL mil- P XL milia (u m. ant.) B nonagenta milia H nongenta milia 0 doooc W cocc T 6 uespanianus R\' 7 iudeis R1D 8 trecentus uiginti D occxx P cccxx (os et i fort. non a m. 1) 9 triumphus (t s. s. m.1) D || conditin e (tin e eras.) D || in id] PBW (IN sic in ras. m. 2 B) ad id DGM1TOX2 id K ad M1 || temp D 10 expectaculum D || uno (o ex ũ al. m.) B huno D 12 qui ( s. s. m. 1) D 13 tumultisbus (s prior ilico deL) P || compressis Ral.14 pronuntiauit PB (corr. m. 3 B) pronunciauit D || et ianum] eoianum D || obse*ratis (eras. c) D || cobebere D 15 consuerunt R1 16 ultionia PB (8 erasa in B) ulcionis D || impensus Rs-)

462
etiam natiuitati fuerat adtributus.

tunc deinde sine ullis bellorum tumultibus in inmensum respublica Romana prouehitur: siquidem Achaia Lycia Rhodus Byzantium Samus Thracia Cilicia Commagene tunc primum redactae in prouincias Romanis iudicibus legibusque paruerunt.

Nono autem imperii eius anno tres ciuitates Cypri terrae motu corruerunt et Romae magna pestilentia fuit.

Vespasianus autem in uilla propria circa Sabinos nono anno principatus sui profluuio uentris est mortuus.

Anno ab Vrbe condita DCCCXXVIII Titus, segregatis a numero principum Othone et Vitellio ab Augusto octauus, biennio post Vespasianum regnauit. cuius tanta tranquillitas in imperio fuit, ut nullius omnino sanguinem in republica administranda fudisse referatur.

et tamen tunc Romae orto repente incendio plurimae aedes publicae concrematae sunt. abruptum tunc etiam Bebii montis uerticem magna profudisse incendia ferunt torrentibusque flammarum uicina regionis cum urbibus hominibusque delesse.

Titus cum ingenti omnium luctu in eadem uilla, qua pater eius, morbo absumptus est. [*]( AVOTORES § 10 Achaia-prouincias liier. 2090 (non Eutrop. 7,19 aut Sueton. Vesp. 8) § 11 nono—corruerunt Eus. Hier. 2093* || Romae —fuit Eus. 2093 § 12 Hier. 2094 (cf. codd. AM) aut Eutr. 7, 20 § 13 octauus-regnauit Hier. 2095 || cuius-referatur sec. Eutropium 7, 21 ut uid. § 14 Hier. 2096s et 20950 § 15 Eutrop. 7, 22 ) [*]( 1 attributus R* 2 imensum D immensum R3 3 achagia D || bizantium D ]| samus PDR1 sam m. 3 in sam R || thratia B tracia D; Thracia pro trachia uel tracbea (ut h. l. corr. Scaliger ad Eus. p. 200) eodem quo Hier. eiusque auctor Eutropius errore Orosius; Suetonio Eutropii auctori trachia recte restituit Turnebus 4 cilitia R om. D || tum υ n redacti D 6 cybri D 9 mortuus est v 10 octingentissimo uicessimo octauo D 11 urn- P vm- (us m. 2 add.) R 12 nespasianum (alt. 8 in ras. m. 2) P uespa*sianum (eras. s m. 2) R 14 referatur (ra ex corr. add. m. 1) D 16 bebii] R1 bibii PR1D Vesuuii corr. v || profu*disse (n er.) P 17 ferunt] DR (sic fert R) fertur P || torrentibusque] eademque turrentibus D 18 luctu omnium PR 19 **absumptus (er. ab) D absumtus P )

463