Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus, Historiae Adversum Paganos

In Bosporo Mithridate Cerealia sacra celebrante terrae motus adeo grauis repente exortus est, ut magna clades ex eo urbium atque agrorum secuta narretur.

eodem tempore Castor Mithridatis praefectus, qui Phanagorio praeerat , interfectis amicis regiis arcem ocoupauit et quattuor Mithridatis filios ad praesidia Romana transmisit.

Mithridates accensus ira in scelera exarsit. nam conplures tunc amicos suos et Exipodram filium suum interfecit, cum antea iam alio Macharem parricidio trucidasset;

Pharnaces alter filius eius exemplo fratrum territus exercitum ad persequendum sese missum sibi conciliauit et mox aduersus patrem duxit.

Mithridates diu ex altissimo muro filium frustra precatus ubi inexorabilem uidit, moriturus exclamasse fertur: Quoniam Pharnaces, inquit, mori [*]( AVCTORES § 1-§ 7 Liuius 102 (§ 4.6.7 cf. Periocha, § 7 Eutropius 6, 12) ) [*]( EXPILATORES 12 complures- p. 366, 9 praebuit excerpsit Pauius 135 sq. ) [*]( 1 bellum fugit D 2 anniniam D || campadociam R1 || siriam D 3 comp- R3 4 ecbathanam P ∗sec bathanam (eras. h et aec cum. seqq. coniuncta) R ecbantanam D || capud RD || partioi LD || quinquagesimo p. ras. B -insimo D || die uenit om. L 6 bosphoro PR boeforo LD || metridate D || cerealea R1 cerialia D || celebrante (n a. s.) R celebrantem L 7 graues Pa 8 adque PR1 9 mitridates (-ia m. ut uid. 1 P, R2) PaR1 metridatia D || panagorio PR fanagorio D 10 regia D || IIII PR || mitridatea (-is 2) P1R1 metridatis D 11 presidia R || mithridatis L metridatis D || accensus (ns in ras.) B 12 excelera D || compl- R3 cumpluris D 13 ante PR || alio) LPRlD alium R2v || matharem L inacharem B || post macharem interpolarunt filium suum TZ, nomine fsh || parridio R3 parrieidium D 14 parnaces ante corr. L 16 exercitum om. D || sese] PR se LD (om. sed statim 8. s. in L) 16 aduersum D || metridatis D || diu∗ P 17 frostras D* || praecatus LP*D, a. r. R 18 inquid R1 )

366
iubet, nos, si estis, di patrii, precor, ut quandocumque et ipse hanc uocem a liberis suis audiat. statimque descendens ad uxores, pelices ac filias suae uenenum omnibus dedit.

quod cum ipse nonissimus hausisset nec tamen propter remedia, quibus uitalia sua aduersus noxios sucos saepe obstruxerat, ueneno confici posset frustraque spatiaretur, siquo tandem modo infusa pestis per uenas uegetatione corporis acta discurreret, Qallum quendam militem iam fracto muro discurrentem inuitauit eique iugulum praebuit.

hunc exitum uitae Mithridates habuit nobisque sententiae suae fortissimum argumentum reliquit homo omnium, ut ferunt, superstitiosissimus, annos natus septuaginta et duo, habens secum semper philosophos omniumque artium peritissimos.

Si estis, inquit, dipatrii. ita ille diu colendo ac diu quaerendo persenserat hos non esse certos deos, qui esse putabantur. rex multae experientiae atque aeuo grauis uerum Deum, ad cuius notitiam non nisi auditu per fidem uenitur, non intellegebat. hos autem falsos esse rationis ipsius luce peruiderat, aliud consuetudini aliud menti suae tribuens.

si estis, inquit, di, hoc est dicere: ego sentiens esse super hominem potentiorem ipso homine potestatem, precandi necessitate motus commendo diligentiam et excuso ignorantiam meam; inuoco qui est, dum conuenio qui non est.